Charter Document - 00480193

Charter Document - 00480193


Charter Number: 00480193
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Westmonasterium a die s Michaelis in tres septimanas anno r r h[enrici] filii regis j[ohannis] iii coram Martino de Pateshull[] Radulfo Hareing[] Stephano de Segraue Simone de Insula justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Radulfum filium Bernardi et Alienoram vxorem suam petentes per Stephanum de Stranda positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum et Walterum abbatem deforciantem de sectis et consuetudinibus quas ipsi Radulfus et Alienora exigebant ab hominibus eiusdem abbatis in uilla de Froma faciendas ad hundredum ipsorum Radulfi et Alienore de Froma quas sectas et consuetudines jdem abbas eis non cognouit et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sc quod predicti Radulfus et Alienora recongnouerunt et concesserunt eidem abbati et successoribus suis et hominibus de eo tenentibus apud Froma has libertates subscriptas viz quod ipsi homines ueniant tantummodo bis in anno ad hundredum ipsorum r[adulfi] et a[lienore] et heredum ipsius Alienore apud From[] semel ad Hockeday et iterum ad festum s Martini ad uisum faciendum de franco plegio suo jta quod ad utrumque hundredum presentabunt homines eiusdem abbatis balliuo eiusdem hundredi si ipsi receperint in thethingam suam aliquem ex natiuis eiusdem abbatis qui prius non fuit in thethinga uel aliquem alium qui super terram eiusdem abbatis aliunde aduenerit ut de eo terram teneat uel si quis de thethinga sua exierit peregre profectus uel alio modo sine aliqua occasione ipsius balliui quicumque pro tempore fuerit eorum balliuus Et ad utrumque terminum dabunt ipsi homines ipsis Radulfo et Alienore et heredibus ipsius Elianore xl d sc dimidiam marcam per annum et per hoc quieti erunt de omnibus querelis et misericordiis et occasionibus ad sectam predictorum hundredorum pertinentibus siue per obliuionem aut stultam presentacionem suam inciderint in misericordiam eiusdem balliui siue non Poterunt eciam homines predicti abbatis libere retinere in seruicio suo quoscumque uoluerint seruientes licet non fuerint in tehinga ipsius abbatis dum tamen sint alibi in tethinga et uelint eos habere recto si fortasse in aliquo forisfecerint et inde calumpniati fuerint infra terminum quo fuerint in seruicio suo jta tamen quod si seruientes illi fuerint de thethinga alterius quam abbatis debent presentari ipsi balliuo hundredi sicut predictum est Preterea jdem abbas et successores sui habebunt dominicum messorem suum quemcumque uoluerint per totam terram suam et hominum suorum in eadem uilla jta quod haiwardus ipsorum Radulfi et a[lienore] non intromittet se de aliquo in terra eorum nec aliquid ex eis capiet Preterea seruiens eiusdem abbatis ueniet ad racionabilem summonicionem seruientis ipsorum Radulfi et Alienore et heredum ipsius Alienore de eodem hundredo ad assisas faciendas de pane et ceruisia et huiusmodi que ad eos pertinent faciende et illas custodiri faciat per totam terram ipsius abbatis Et si assise ille non custodiantur in terra abbatis seruiens eiusdem abbatis capiet inde emendas in curia eiusdem abbatis jta quod nec predictus Radulfus et a[lienora] nec heredes eorum nec aliquis ex parte eorum debent se inde intromittere nisi fortasse sit quod propter defaltam seruientis eiusdem abbatis assise ille non custodiantur et tunc si abbas non emendauerit secundum legem terre seruiens ipsorum Radulfi et a[lienore] uel heredum ipsius Alienore illas emendari faciet secundum consuetudinem regni absque misericordia quam ipse inde capiat ad opus ipsorum r[adulfi] et a[lienore] et heredum ipsius a[lienore] Item si aliquis hominum dicti abbatis forisfecerit alicui de hominibus predictorum r[adulfi] et a[lienore] et ille querimoniam inde fecerit abbas habebit inde curiam suam Similiter si aliquis hominum ipsorum r[adulfi] et a[lienore] forisfecerit hominibus dicti abbatis jdem r[adulfus] et a[lienora] et heredes ipsius a[lienore] habebunt inde curiam suam et in curia sua tenebunt inde iusticiam et non in hundredo suo Preterea jdem abbas et homines sui debent habere in perpetuum in communi pastura de Froma sine disturbio ipsorum Radulfi et a[lienore] et heredum ipsius a[lienore] tantum de instauramento proprio uel alieno ad uoluntatem eiusdem abbatis uel successorum suorum quantum pertinet ad tantum terre quantus vnusquisque eorum tenet in eadem uilla nisi fortasse sit aliquis hominum ipsius abbatis qui habeat terram suam clausam in croftis in qua alii uicini sui cum eo communam non habeant et tunc non habebit ipse communam cum aliis in predicta communi pastura nisi quantum pertinet ad terram suam que iacet in campis vbi uicini sui cum eo habent communam Item si aliquis hominum eiusdem abbatis spontanea uoluntate uel pro pauperitate sua dimiserit terram suam jacere incultam faciet de herbagio eiusdem terre uoluntatem suam sine impedimento ipsorum r[adulfi] et a[lienore] et heredum ipsius a[lienore] Preterea predicti r[adulfus] et a[lienora] concesserunt pro se et heredibus eorum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie C in perpetuum quod omnia aueria sua et hominum suorum eant in communi stipula sua tam ante festum s Michaelis quam post quiete ab omni exactione et consuetudine Preterea jdem Radulfus et Alienora concesserunt pro se et heredibus eorum ipsi abbati et successoribus suis quod si latro iudicetur ad suspensionem uel ad iudicium aque in curia eiusdem abbatis uel successorum suorum ipsi et eorum heredes debent accommodare furcas suas uel fossam ad faciendam iusticiam iudicii facti jn curia eiusdem abbatis Et pro hac recongnicione et concessione et fine et concordia idem abbas dedit ipsis r[adulfo] et a[lienore] xiii m argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Westmonasterium a die s Michaelis in tres septimanas anno r r h[enrici] filii regis j[ohannis] iiidate coram Martino de Pateshullname[] Radulfo Hareingname[] Stephano de Segrauename Simone de Insula justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus jnter Radulfum filium Bernardiname et Alienoram vxoremname suam petentes per Stephanum de Strandaname positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum et Walterum abbatemname deforciantem de sectis et consuetudinibus quas ipsi Radulfusname et Alienoraname exigebant ab hominibus eiusdem abbatisname in uilla de Froma faciendas ad hundredum ipsorum Radulfiname et Alienore de Fromaname quas sectas et consuetudines jdem abbasname eis non cognouit et vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sc quod predicti Radulfusname et Alienoraname recongnouerunt et concesserunt eidem abbatiname et successoribus suis et hominibus de eo tenentibus apud Froma has libertates subscriptas viz quod ipsi homines ueniant tantummodo bis in anno ad hundredum ipsorum r[adulfi]name et a[lienore]name et heredum ipsius Alienorename apud From[] semel ad Hockeday et iterum ad festum s Martini ad uisum faciendum de franco plegio suo jta quod ad utrumque hundredum presentabunt homines eiusdem abbatisname balliuoname eiusdem hundredi si ipsi receperint in thethingam suam aliquem ex natiuis eiusdem abbatisname qui prius non fuit in thethinga uel aliquem alium qui super terram eiusdem abbatisname aliunde aduenerit ut de eo terram teneat uel si quis de thethinga sua exierit peregre profectus uel alio modo sine aliqua occasione ipsius balliuiname quicumque pro tempore fuerit eorum balliuusname Et ad utrumque terminum dabunt ipsi homines ipsis Radulfoname et Alienorename et heredibus ipsius Elianorename xl dnumeral sc dimidiam marcam per annum et per hoc quieti erunt de omnibus querelis et misericordiis et occasionibus ad sectam predictorum hundredorum pertinentibus siue per obliuionem aut stultam presentacionem suam inciderint in misericordiam eiusdem balliuiname siue non Poterunt eciam homines predicti abbatisname libere retinere in seruicio suo quoscumque uoluerint seruientes licet non fuerint in tehinga ipsius abbatisname dum tamen sint alibi in tethinga et uelint eos habere recto si fortasse in aliquo forisfecerint et inde calumpniati fuerint infra terminum quo fuerint in seruicio suo jta tamen quod si seruientes illi fuerint de thethinga alterius quam abbatisname debent presentari ipsi balliuo hundredi sicut predictum est Preterea jdem abbasname et successores sui habebunt dominicum messorem suum quemcumque uoluerint per totam terram suam et hominum suorum in eadem uilla jta quod haiwardus ipsorum Radulfiname et a[lienore]name non intromittet se de aliquo in terra eorum nec aliquid ex eis capiet Preterea seruiens eiusdem abbatisname ueniet ad racionabilem summonicionem seruientis ipsorum Radulfiname et Alienorename et heredum ipsius Alienorename de eodem hundredo ad assisas faciendas de pane et ceruisia et huiusmodi que ad eos pertinent faciende et illas custodiri faciat per totam terram ipsius abbatisname Et si assise ille non custodiantur in terra abbatisname seruiens eiusdem abbatisname capiet inde emendas in curia eiusdem abbatisname jta quod nec predictus Radulfusname et a[lienora]name nec heredes eorum nec aliquis ex parte eorum debent se inde intromittere nisi fortasse sit quod propter defaltam seruientis eiusdem abbatisname assise ille non custodiantur et tunc si abbasname non emendauerit secundum legem terre seruiens ipsorum Radulfiname et a[lienore]name uel heredum ipsius Alienorename illas emendari faciet secundum consuetudinem regni absque misericordia quam ipse inde capiat ad opus ipsorum r[adulfi]name et a[lienore]name et heredum ipsius a[lienore]name Item si aliquis hominum dicti abbatisname forisfecerit alicui de hominibus predictorum r[adulfi]name et a[lienore]name et ille querimoniam inde fecerit abbas habebit inde curiam suam Similiter si aliquis hominum ipsorum r[adulfi]name et a[lienore]name forisfecerit hominibus dicti abbatisname jdem r[adulfus]name et a[lienora]name et heredes ipsius a[lienore]name habebunt inde curiam suam et in curia sua tenebunt inde iusticiam et non in hundredo suo Preterea jdem abbasname et homines sui debent habere in perpetuum in communi pastura de Froma sine disturbio ipsorum Radulfiname et a[lienore]name et heredum ipsius a[lienore]name tantum de instauramento proprio uel alieno ad uoluntatem eiusdem abbatisname uel successorum suorum quantum pertinet ad tantum terre quantus vnusquisque eorum tenet in eadem uilla nisi fortasse sit aliquis hominum ipsius abbatisname qui habeat terram suam clausam in croftis in qua alii uicini sui cum eo communam non habeant et tunc non habebit ipse communam cum aliis in predicta communi pastura nisi quantum pertinet ad terram suam que iacet in campis vbi uicini sui cum eo habent communam Item si aliquis hominum eiusdem abbatisname spontanea uoluntate uel pro pauperitate sua dimiserit terram suam jacere incultam faciet de herbagio eiusdem terre uoluntatem suam sine impedimento ipsorum r[adulfi]name et a[lienore]name et heredum ipsius a[lienore]name Preterea predicti r[adulfus]name et a[lienora]name concesserunt pro se et heredibus eorum eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie Cname in perpetuum quod omnia aueria sua et hominum suorum eant in communi stipula sua tam ante festum s Michaelis quam post quiete ab omni exactione et consuetudine Preterea jdem Radulfusname et Alienoraname concesserunt pro se et heredibus eorum ipsi abbatiname et successoribus suis quod si latro iudicetur ad suspensionem uel ad iudicium aque in curia eiusdem abbatisname uel successorum suorum ipsi et eorum heredes debent accommodare furcas suas uel fossam ad faciendam iusticiam iudicii facti jn curia eiusdem abbatisname Et pro hac recongnicione et concessione et fine et concordia idem abbasname dedit ipsis r[adulfo]name et a[lienore]name xiii mnumeral argenti