Charter Document - 00480191

Charter Document - 00480191


Charter Number: 00480191
Cartulary Title: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Windelesores die Jouis proxima post festum sancti Ambrosii anno regni regis Johannis secundo coram Simone de Pateshull Eustachio de Faucunberge magistro Radulfo de Stok[e] justiciariis domini regis et aliis fidelibus suis ibidem tunc presentibus jnter Simonem filium Simonis querentem et Ricardum abbatem de C[irencestrie] deforciantem de ecclesia de Slipston vnde recongnicio ultime presentacionis fuit inter eos sum monita in prefata curia sciant quod idem abbas recognouit predictam ecclesiam esse ius et hereditatem ipsius Simonis et remisit et quietam clamauit eidem Simoni et heredibus suis de se et successoribus suis aduocacionem et presentacionem illius ecclesie in perpetuum saluis ipsi abbati et ecclesie sue iiii solidos cum una libra incensi quas habere solebant in predicta ecclesia percipiendis per annum ad Pascha Et Warinus prior et fratres hospitalis de Norhampt[on] quibus predictus Simon in eadem curia dedit et concessit predictam ecclesiam in puram et perpetuam elemosinam quantum ad eum pertinebat concesserunt predicto abbati et ecclesie sue de C[irencestrie] vi solidatas redditus de duobus burgagiis jn Norhampt[on] per annum percipiendas ad festum sancti Michaelis iii solidos de burgagio quod Thomas Brieim tenuit et iii solidos quos Adam Dispensarius tenuit saluis ipsi priori et domui sue releuiis et aliis exitibus de predictis burgagiis prouenientibus Et si jta contigerit quod predictus abbas uel ecclesia sua vi solidatas redditus habere non poterunt de predictis burgagiis propter pauperitatem tenencium uel combustionem ignis uel per aliam occasionem predictus prior et domus sua de propria camera sua reddent eis vi solidos per annum ad festum sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Windelesores die Jouis proxima post festum sancti Ambrosii anno regni regis Johannis secundodate coram Simone de Pateshullname Eustachio de Faucunbergename magistro Radulfo de Stok[e] justiciariisname domini regis et aliis fidelibus suis ibidem tunc presentibus jnter Simonem filium Simonisname querentem et Ricardum abbatem de C[irencestrie]name deforciantem de ecclesia de Slipston vnde recongnicio ultime presentacionis fuit inter eos sum monita in prefata curia sciant quod idem abbasname recognouit predictam ecclesiam esse ius et hereditatem ipsius Simonisname et remisit et quietam clamauit eidem Simoniname et heredibus suis de se et successoribus suis aduocacionem et presentacionem illius ecclesie in perpetuum saluis ipsi abbatiname et ecclesie sue iiii solidosnumeral cum una libra incensi quas habere solebant in predicta ecclesia percipiendis per annum ad Pascha Et Warinus priorname et fratres hospitalis de Norhampt[on]name quibus predictus Simonname in eadem curia dedit et concessit predictam ecclesiam in puram et perpetuam elemosinam quantum ad eum pertinebat concesserunt predicto abbatiname et ecclesie sue de C[irencestrie]name vi solidatasnumeral redditus de duobus burgagiis jn Norhampt[on] per annum percipiendas ad festum sancti Michaelis iii solidosnumeral de burgagio quod Thomas Brieimname tenuit et iii solidosnumeral quos Adam Dispensariusname tenuit saluis ipsi prioriname et domuiname sue releuiis et aliis exitibus de predictis burgagiis prouenientibus Et si jta contigerit quod predictus abbasname uel ecclesianame sua vi solidatasnumeral redditus habere non poterunt de predictis burgagiis propter pauperitatem tenencium uel combustionem ignis uel per aliam occasionem predictus prior et domus sua de propria camera sua reddent eis vi solidosnumeral per annum ad festum sancti Michaelis