Charter Document - 00480187
| Charter Number: | 00480187 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1196 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Westmonasterium jn uigilia sancte Luce evangeliste anno regni regis Ricardi viii coram H[uberto] Cant[uariensis] archiepiscopo R[adulfo] de Hereford archidiacono Osberto filio Hereuicii Simone de Pateshull magistro Thoma de Husseb Ricardo de Herierd tunc justiciariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus jnter Johannem filium W[illelmi] mercatoris petentem et abbatem C[irencestrie] tenentem per magistrum Willelmum filium Ranulfi clericum suum positum loco ipsius abbatis ad lucrandum vel perdendum de ii mesagiis in Redecliue que Lewinus de Bristleton dedit Deo et sancte Marie et ecclesie de C[irencestrie] et abbati et eiusdem loci conuentui vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sciant quod predictus Johannes filius Willelmi mercatoris remisit et quietum clamauit predicto abbati C[irencestrie] et eiusdem loci conuentui omne jus et clamium suum quod habuit in predictis mesagiis de Ridecliue a se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamatio sepe dictus abbas C[irencestrie] dedit sepe dicto Johanni filio Willelmi mercatoris xxxii solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta jn curia domini regis apud Westmonasterium jn uigilia sancte Luce evangeliste anno regni regis Ricardi viiidate coram H[uberto] Cant[uariensis] archiepiscoponame R[adulfo] de Hereford archidiacononame Osberto filio Hereuiciiname Simone de Pateshullname magistro Thoma de Hussebname Ricardo de Herierdname tunc justiciariisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus jnter Johannem filium W[illelmi] mercatorisname petentem et abbatem C[irencestrie]name tenentem per magistrum Willelmum filium Ranulfi clericumname suum positum loco ipsius abbatisname ad lucrandum vel perdendum de ii mesagiis in Redecliue que Lewinus de Bristletonname dedit Deo et sancte Marie et ecclesie de C[irencestrie]name et abbatiname et eiusdem loci conuentui vnde placitum fuit inter eos in prefata curia sciant quod predictus Johannes filius Willelmi mercatorisname remisit et quietum clamauit predicto abbati C[irencestrie]name et eiusdem loci conuentuiname omne jus et clamium suum quod habuit in predictis mesagiis de Ridecliue a se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamatio sepe dictus abbas C[irencestrie]name dedit sepe dicto Johanni filio Willelmi mercatorisname xxxii solidosnumeral sterlingorum
