Charter Document - 00470214

Charter Document - 00470214


Charter Number: 00470214
Cartulary Title: Memorials of St. Giles's, Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary IV (f108r)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f68r)

Charter:

Anno gratiae millesimo ccxliij Convenit inter priorem et monachos de ffinchall ex una parte et magistrum et fratres de Kippeyare ex alia utilitatibus utriusque domus per earum custodes diligenter et provide consideratis vi[delicet] quod dicti prior et monachi de ffinchall de consensu et voluntate prioris et conventus Dunelm[ensis] concesserunt dimiserunt et quietam clamaverunt domui de Kippeyare in perpetuum dimidiam carucatam terrae cum pertinenciis in villa de Aimundeston quam habuerunt de Johanne de Rudys Et pro hac concessione dimissione et quieta clamacione concesserunt dimiserunt et quietam clamaverunt magister et fratres hospitalis de Kippeyare priori et monachis de ffinchall in perpetuum totam terram quae dicitur Sanctae Mariae leya cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retinemento quae fuit quondam fratris Roberti Manche cum aedificiis et bosco et omnibus aliis dictae terrae pertinenciis Ita scilicet quod illa pars quae dictum escambium non warrantizaverit solvat alteri parti nomine poenae quinque marcas argenti quam cito cessaverit warrantizacio et fiat sine dilacione mutua restitucio praedictarum terrarum domibus praedictis vi[delicet] dictae terrae de Aimundeston sine aliquo retinemento domui de ffinchall et dictae terrae Sanctae Mariae leya cum pertinenciis praedictae domui de Kypeyare Ad cujus pecuniae solucionem et dictarum terrarum restitucionem si poena fuerit commissa prout praemissum est fideliter et sine dolo faciendam partes ad invicem fide media se obligaverunt subjacentes se jurisdictioni archidiaconi Dunelm[] qui pro tempore fuerit renunciando omni fori privelegio et omni juris remedio tam canonici quam civilis et etiam regia et episcopali prohibitione ut omni contradictione cavillacione et appellacione remotis possit partem illam quae praedictum escambium non warrantizaverit per censuram ecclesiasticam compellere ad praedictam poenam quinque marcarum solvendam et ad dictarum terrarum mutuam restitucionem partibus sine dilacione faciendam Et in hujus rei testimonium parti hujus scripti cirographati residenti penes priorem et monachos de ffinchall appositum est commune sigillum magistri et fratrum de Kypeyare una cum sigillo archidiaconi Dunelm[] et parti residenti penes magistrum et fratres de Kypeyare appositum est sigillum capituli Dunelm[] una cum sigillo ejusdem archidiaconi Testibus mutuis sigillis scilicet capituli Dunelm[] et praedictorum fratrum de Kyppeyare

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno gratiae millesimo ccxliijdate Convenit inter prioremname et monachos de ffinchallname ex una parte et magistrumname et fratres de Kippeyarename ex alia utilitatibus utriusque domus per earum custodes diligenter et provide consideratis vi[delicet] quod dicti priorname et monachi de ffinchallname de consensu et voluntate priorisname et conventus Dunelm[ensis]name concesserunt dimiserunt et quietam clamaverunt domui de Kippeyarename in perpetuum dimidiam carucatam terrae cum pertinenciis in villa de Aimundeston quam habuerunt de Johanne de Rudysname Et pro hac concessione dimissione et quieta clamacione concesserunt dimiserunt et quietam clamaverunt magistername et fratres hospitalis de Kippeyarename prioriname et monachis de ffinchallname in perpetuum totam terram quae dicitur Sanctae Mariae leya cum omnibus suis pertinenciis sine aliquo retinemento quae fuit quondam fratris Roberti Manchename cum aedificiis et bosco et omnibus aliis dictae terrae pertinenciis Ita scilicet quod illa pars quae dictum escambium non warrantizaverit solvat alteri parti nomine poenae quinque marcas argenti quam cito cessaverit warrantizacio et fiat sine dilacione mutua restitucio praedictarum terrarum domibus praedictis vi[delicet] dictae terrae de Aimundeston sine aliquo retinemento domui de ffinchallname et dictae terrae Sanctae Mariae leya cum pertinenciis praedictae domui de Kypeyarename Ad cujus pecuniae solucionem et dictarum terrarum restitucionem si poena fuerit commissa prout praemissum est fideliter et sine dolo faciendam partes ad invicem fide media se obligaverunt subjacentes se jurisdictioni archidiaconi Dunelmname[] qui pro tempore fuerit renunciando omni fori privelegio et omni juris remedio tam canonici quam civilis et etiam regia et episcopali prohibitione ut omni contradictione cavillacione et appellacione remotis possit partem illam quae praedictum escambium non warrantizaverit per censuram ecclesiasticam compellere ad praedictam poenam quinque marcarum solvendam et ad dictarum terrarum mutuam restitucionem partibus sine dilacione faciendam Et in hujus rei testimonium parti hujus scripti cirographati residenti penes prioremname et monachos de ffinchallname appositum est commune sigillum magistriname et fratrum de Kypeyarename una cum sigillo archidiaconi Dunelmname[] et parti residenti penes magistrumname et fratres de Kypeyarename appositum est sigillum capituli Dunelm[] una cum sigillo ejusdem archidiaconiname Testibus mutuis sigillis scilicet capituli Dunelm[] et praedictorum fratrum de Kyppeyarename