Charter Document - 00470213

Charter Document - 00470213


Charter Number: 00470213
Cartulary Title: Memorials of St. Giles's, Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f144v)

Charter:

Hugo Dei gracia Dunelmen Episcopus Priori Dunelmen et Archidiaconis et universo clero totius Episcopatus sui salutem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta confirmasse composicionem illam que inter Germanum Priorem Dunelmen et Conventum et Adam Canonicum procuratorem hospitalis Sancti Egidii et fratres ejusdem hospitalis ex voluntate nostra et consensu factam scilicet quod Prior et monachi quietam clamaverunt in perpetuum decimam bladi de Cliftona Domui Sancti Egidii que usque ad illud tempus reddi solebat ecclesie Sancti Oswaldi de Elueta Ita quod fratres Hospitalis nullo unquam tempore aliquam decimam de predicta terra reddent Sed tota decima bladi illius terre sicut alie obventiones sine omni diminutione et retractatione prefato hospitali quieta remanebit in perpetuum Fratres autem hospitalis in recompensationem reddent singulis annis in perpetuum super altare ecclesie Sancti Oswaldi de Elueta in die ejusdem Sancti unum bisantium vel duos solidos et insuper duas garbas de decima dominii de Neutona quietas clamaverunt in perpetuum ecclesie Sancti Oswaldi que a tempore Ranulfi Episcopi sicut in ejus carta continetur usque ad illud tempus reddi solebant predicto Hospitali Ita quod nullo unquam tempore aliquam decimam occasione cartarum suarum vel privilegiorum exigent infra divisas ville de Neutona Sed tota decima bladi infra divisas ejusdem ville sicut et alie obventiones sine omni diminutione et retractatione quieta remanebit ecclesie Sancti Oswaldi de Elueta in perpetuum Et ne alterutra pars ab hac compositione resilire posset in presentia nostra hinc inde in verbo veritatis promiserunt se eam bona fide in perpetuum servaturos Hanc quidem composicionem cartis nostris quarum unam predicto Priori et alteram memorato canonico tradidimus corroboravimus et in perpetuum conservandam statuimus Hiis testibus Burchardo et Willelmo Archidiaconis Simone camerario Magistro Ricardo de Coldingham Magistro Willelmo Blesensi Magistro Stephano Lincolnensi Willelmo de Houeden Radulfo dapifero Ricardo et Germano notariis domini episcopi et aliis multis

Source (click image below to view full size)