Charter Document - 00470204

Charter Document - 00470204


Charter Number: 00470204
Cartulary Title: Memorials of St. Giles's, Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register III (fxv)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f68r)

Charter:

Anno ab incarnatione dominice [MCLXXXIX] septimo kal Augusti scilicet in crastino Beati Jacobi Pontificatus domini Hugonis Dunelmensis episcopi anno tricesimo sexto facta est hec compositio inter Germanum priorem et conventum Dunelmi ecclesie et Adam canonicum procuratorem hospitalis S[ancti] Egidii et fratres ejusdem hospitalis ex voluntate et consensu domini Hugonis Dunelmi episcopi scilicet quod prior et monachi quietam clamaverunt imperpetuum decimam bladi de Cliftone domui S[ancti] Oswaldi de Elveta ita quod fratres dicti hospitalis nullo unquam tempore aliquam decimam de predicta terra reddent sed tota decima bladi terre illius sicut alie obventiones sine omni diminutione et retractione prefato hospitali quieta remanebit imperpetuum Fratres autem dicti hospitalis in recompensationem singulis annis in perpetuum reddent super altare S[ancti] Oswaldi de Elveta in die ejusdem Sancti unum bisantium vel duos solidos Et insuper duas garbas de decima dominii de Newtone quietas clamaverunt imperpetuum predicte ecclesie S[ancti] Oswaldi que a tempore Ranulphi episcopi sicut in ejusdem carta continetur usque ad illud tempus reddi solebant prefato hospitali ita quod nullo unquam tempore aliquam decimam occasione cartarum suarum vel privilegiorum exigent infra divisas ville de Newtone set tota decima bladi infra divisas ejusdem ville sicut et alie obventiones sine omni diminutione et retractione quieta remanebunt imperpetuum ecclesie S[ancti] Oswaldi de Elveta et ne alterutra pars ab hac compositione resilere possit in presentia domini Hugonis Episcopi huic inde in verbo veritatis promiserunt se etiam bona fide imperpetuum servituros et ipse Episcopus eam carta sua confirmavit imperpetuum et confirmandam statuit []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno ab incarnatione dominice [MCLXXXIX] septimo kal Augusti scilicet in crastino Beati Jacobi Pontificatusdate domini Hugonis Dunelmensis episcopiname anno tricesimo sexto facta est hec compositio inter Germanum prioremname et conventum Dunelmi ecclesiename et Adam canonicum procuratorem hospitalis S[ancti] Egidiiname et fratresname ejusdem hospitalis ex voluntate et consensu domini Hugonis Dunelmi episcopiname scilicet quod priorname et monachiname quietam clamaverunt imperpetuum decimam bladi de Cliftone domui S[ancti] Oswaldiname de Elveta ita quod fratresname dicti hospitalis nullo unquam tempore aliquam decimam de predicta terra reddent sed tota decima bladi terre illius sicut alie obventiones sine omni diminutione et retractione prefato hospitaliname quieta remanebit imperpetuum Fratresname autem dicti hospitalis in recompensationem singulis annis in perpetuum reddent super altare S[ancti] Oswaldi de Elveta in die ejusdem Sancti unum bisantium vel duos solidos Et insuper duas garbas de decima dominii de Newtone quietas clamaverunt imperpetuum predicte ecclesie S[ancti] Oswaldiname que a tempore Ranulphi episcopiname sicut in ejusdem carta continetur usque ad illud tempus reddi solebant prefato hospitaliname ita quod nullo unquam tempore aliquam decimam occasione cartarum suarum vel privilegiorum exigent infra divisas ville de Newtone set tota decima bladi infra divisas ejusdem ville sicut et alie obventiones sine omni diminutione et retractione quieta remanebunt imperpetuum ecclesie S[ancti] Oswaldiname de Elveta et ne alterutra pars ab hac compositione resilere possit in presentia domini Hugonis Episcopiname huic inde in verbo veritatis promiserunt se etiam bona fide imperpetuum servituros et ipse Episcopusname eam carta sua confirmavit imperpetuum et confirmandam statuit []