Charter Document - 00470194
| Charter Number: | 00470194 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of St. Giles's, Durham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Foundation |
| Date: | 1112 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register III (fixr) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Ranulphus licet peccator et indignus tamen Dei gratia Dunelmensis episcopus hanc ecclesiam in honorem Dei et sancti Egidii feci fieri quam etiam tertio idus Junii dedicamus anno ab incarnatione Domini MCXII qui est tertius decimus annus mei episcopatus in qua dedicatione eidem ecclesie ad subsidium clerici qui inibi serviturus est et ad sustentationem pauperum qui ibidem in hospitali domo quam feci conversaturi sunt res inferius subscriptas in liberam et perpetuam elemosinam dono et volo et precipio et auctoritate Dei et ista mea donatione et presentis cartule attestatione confirmo ut firma maneat et perpetua pro salute anime mee et pro redemptione animarum illorum qui me nutriverunt scilicet Willielmi regis qui Angliam conquisivit et Matilde regine pro anima quoque Willielmi regis qui me in episcopatus honorem sublimavit et pro salute anime regis Henrici qui me in eodem honore confirmavit necnon pro animabus illorum qui aliqua dona vel quamcunque elemosinam Ecclesie S[ancti] Cuthberti contulerunt vel collaturi sunt Hec autem que dono villam meam nomine Caldecotes cum omnibus que ad eam pertinent in planis et pascuis in pratis et sylvis in aquis terris cultis et incultis et exitibus et omnibus consuetudinibus et libertatibus tam ecclesiasticis quam secularibus et unum molendinum de Milneburn et duas garbas de meis dominicis de hiis villis scilicet de Newbotel Hoghton Wermuth Refhope Esingtone Seggefelde Schireburne Querington Neutone Cestre Wessingtone Boldone Clyvedone Quicham et Ryton que omnia quieta et libera ab omnibus consuetudinibus predicte ecclesie Sancti Egidii et hospitali ad opus pauperum Christi dono Quicunque autem ex hiis minuere inquietare vel auferre vel ablata retinere vel aliquibus vexationibus fatigare temere presumpserit noverit se illud Christo et Sancto Egidio auferre et idcirco divino judicio cum sacrilegiis reus existere atque districte ultioni in extremo examine subjacere et cum damnatis eternaliter perire
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Ranulphusname licet peccator et indignus tamen Dei gratia Dunelmensis episcopusname hanc ecclesiam in honorem Dei et sancti Egidii feci fieri quam etiam tertio idus Junii dedicamus anno ab incarnatione Domini MCXII qui est tertius decimus annus mei episcopatusdate in qua dedicatione eidem ecclesiename ad subsidium clerici qui inibi serviturus est et ad sustentationem pauperum qui ibidem in hospitaliname domo quam feci conversaturi sunt res inferius subscriptas in liberam et perpetuam elemosinam dono et volo et precipio et auctoritate Dei et ista mea donatione et presentis cartule attestatione confirmo ut firma maneat et perpetua pro salute anime mee et pro redemptione animarum illorum qui me nutriverunt scilicet Willielmi regisname qui Angliam conquisivit et Matilde reginename pro anima quoque Willielmi regisname qui me in episcopatus honorem sublimavit et pro salute anime regis Henriciname qui me in eodem honore confirmavit necnon pro animabus illorum qui aliqua dona vel quamcunque elemosinam Ecclesie S[ancti] Cuthberti contulerunt vel collaturi sunt Hec autem que dono villam meam nomine Caldecotes cum omnibus que ad eam pertinent in planis et pascuis in pratis et sylvis in aquis terris cultis et incultis et exitibus et omnibus consuetudinibus et libertatibus tam ecclesiasticis quam secularibus et unum molendinum de Milneburn et duas garbas de meis dominicis de hiis villis scilicet de Newbotel Hoghton Wermuth Refhope Esingtone Seggefelde Schireburne Querington Neutone Cestre Wessingtone Boldone Clyvedone Quicham et Ryton que omnia quieta et libera ab omnibus consuetudinibus predicte ecclesie Sancti Egidiiname et hospitaliname ad opus pauperum Christi dono Quicunque autem ex hiis minuere inquietare vel auferre vel ablata retinere vel aliquibus vexationibus fatigare temere presumpserit noverit se illud Christo et Sancto Egidio auferre et idcirco divino judicio cum sacrilegiis reus existere atque districte ultioni in extremo examine subjacere et cum damnatis eternaliter perire
