Charter Document - 00469237

Charter Document - 00469237


Charter Number: 00469237
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1309
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Dilectis fili[i]s Capitulo nostro Beverlacensi Salutem gratiam et benedictionem Quia prebendam que fuit Magistri Willelmi de Lincoln in ecclesia nostra Beverlacensi per resignationem ejusdem vacantem et ad nostram presentationem spectantem dilecto filio Domino Willelmo de Melton clerico cum suis juribus et pertinentiis universis contulimus intuitu caritatis vobis mandamus quatinus ipsum vel procuratorem suum ejus nomine in corporalem possessionem dicte prebende jurium et pertinentiarum ejusdem inducatis et defendatis inductum Facientes sibi de ipsius prebende fructibus et proventibus integraliter responderi et circa personam ipsius quod vestrum est more solito ulterius exequentes Valete Datis London v Non Maii anno gratie MCCC nono et pontificatus nostri anno quarto

Source (click image below to view full size)