Charter Document - 00469228

Charter Document - 00469228


Charter Number: 00469228
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1308
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Willelmus permissione divina [] Capitulo [] Quia preposituram ecclesie nostre Beverlacensis vacantem per consecrationem Domini Walteri Reginaldi quondam ecclesie predicte Prepositi in episcopum Wygornensem et ad nostram collationem spectantem dilecto filio Domino Willelmo de Melton clerico cum suis juribus et pertinentiis universis contulimus intuitu caritatis vobis mandamus quatinus ipsum vel procuratorem ejus nomine in corporalem possessionem prepositure predicte jurium et pertinentiarum ejusdem inducatis et defendatis inductum facientes sibi de ipsius prepositure fructibus et proventibus integraliter responderi et circa personam ipsius quod vestrum est more solito ulterius exequentes Valete Datis apud Cawod xxij die Octobris anno gratie millesimo CCC octavo et pontificatus nostri tertio

Source (click image below to view full size)