Charter Document - 00469192

Charter Document - 00469192


Charter Number: 00469192
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1307
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Nos igitur super premissis deliberatione habita diligenti multis ac variis circumstantiis equitatis liberamine ponderatis convocatione Canonicorum ejusdem ecclesie specialiter ad hoc facta de consensu unanimi et expresso Canonicorum ejusdem ecclesie super eorundem residentia personali in predicta Beverlacensi ecclesia de cetero facienda in forma que sequitur statuendum duximus et etiam ordinandum In primis statuimus ac statuendo determinamus diffinimus et etiam ordinamus quod septem primi Canonici in quorum numero ecclesia nostra Beverlacensis fundata esse dinoscitur ab antiquo in futuris perpetuo temporibus per duodecim septimanas ad minus continue vel interpolate in prefata ecclesia juxta modum minoris residentie in nostra ecclesia Eboracensi observatum annis singulis residentiam faciant personalem quibus cum hujusmodi residentiam eos vel saltem eorum aliquos facere contigerit pro cotidianis distributionibus unam medietatem omnium oblationum de magno altari ecclesie ejusdem provenientium et integre omnes alias oblationes ac cetera alia quecumque emolumenta que ipsi Beverlacensi ecclesie quolibet modo obvenire vel accrescere ad communam contigerit in futurum juxta ipsorum canonicorum dispositionem providam colligenda ac etiam distribuenda perpetuo assignamus Ceterum portionem illam singularum prebendarum que corrodium de Bederna percipiendum communiter appellatur cum a primeva fundatione Beverlacensis ecclesie de corporibus extiterit prebendarum quin potius in ipso corrodio corpus prebende fundatum esse principaliter videatur prout ex prebenda Archiepiscopali in predicta ecclesia cujus corpus in eo solo consistit corrodio satis liquet singulis septem prebendis antedictis ex nunc omnino redintegrari volumus et adjungi forma residentie per nostrum predecessorem ordinata in premissis nullatenus obsistente ita ut singuli canonici dictarum prebendarum de cetero singula corrodia ad prebendas suas spectantia tam absentes integraliter percipiant quam presentes ne statutum concilii Turonensis videamur offendere quod simpliciter prebendarum inhibet sectionem Illi autem prebende que in predicta ecclesia nominatur octava et de alia medietate oblationum magni altaris predicti dudum post dictarum septem prebendarum institutionem ut dicitur ordinata corrodium ad ipsam pertinens uniri volumus et adjungi propter expressam superius dicti concilii rationem sed canonicum et prebendarium ipsius aut successores suos quoscunque in eadem de illis que cotidiane distributiones usibus superius assignantur etiam si personaliter resideant nullam omnino volumus portionem Ut igitur presens nostra ordinatio futuris perpetuis temporibus rata firma et stabilis perseveret ipsam presenti pagine seriatim duximus inserendam ac nostri et communis Capituli Beverlacensis sigillorum munimine roborandam Actis et datis per nos Willelmum Archiepiscopum predictum apud Thorp juxta Eboracum xv Kalendas Maii anno gratie millesimo CCC septimo et Pontificatus nostri anno secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:












Nos igitur super premissis deliberatione habita diligenti multis ac variis circumstantiis equitatis liberamine ponderatis convocatione Canonicorum ejusdem ecclesie specialiter ad hoc facta de consensu unanimi et expresso Canonicorum ejusdem ecclesieconsent clause super eorundem residentia personali in predicta Beverlacensi ecclesia de cetero facienda in forma que sequitur statuendum duximus et etiam ordinandumnarration In primis statuimus ac statuendo determinamus diffinimus et etiam ordinamuswords of disposition standard quod septem primi Canonici in quorum numero ecclesia nostra Beverlacensis fundata esse dinosciturobject of conveyance particulars ab antiquo in futuris perpetuo temporibusduration per duodecim septimanas ad minus continue vel interpolate in prefata ecclesia juxta modum minoris residentie in nostra ecclesia Eboracensi observatum annis singulis residentiam faciant personalemobject of conveyance particulars quibus cum hujusmodi residentiam eos vel saltem eorum aliquos facere contigerit pro cotidianis distributionibus unam medietatem omnium oblationum de magno altari ecclesie ejusdem provenientium et integre omnes alias oblationes ac cetera alia quecumque emolumenta que ipsi Beverlacensi ecclesie quolibet modo obvenire vel accrescere ad communam contigerit in futurum juxta ipsorum canonicorum dispositionem providam colligenda ac etiam distribuenda perpetuo assignamus Ceterum portionem illam singularum prebendarum que corrodium de Bederna percipiendum communiter appellatur cum a primeva fundatione Beverlacensis ecclesie de corporibus extiterit prebendarum quin potius in ipso corrodio corpus prebende fundatum esse principaliter videatur prout ex prebenda Archiepiscopali in predicta ecclesia cujus corpus in eo solo consistit corrodio satis liquet singulis septem prebendis antedictis ex nunc omnino redintegrari volumus et adjungi forma residentie per nostrum predecessorem ordinata in premissis nullatenus obsistente ita ut singuli canonici dictarum prebendarum de cetero singula corrodia ad prebendas suas spectantia tam absentes integraliter percipiant quam presentes ne statutum concilii Turonensis videamur offendere quod simpliciter prebendarum inhibet sectionem Illi autem prebende que in predicta ecclesia nominatur octava et de alia medietate oblationum magni altaris predicti dudum post dictarum septem prebendarum institutionem ut dicitur ordinata corrodium ad ipsam pertinens uniri volumus et adjungi propter expressam superius dicti concilii rationem sed canonicum et prebendarium ipsius aut successores suos quoscunque in eadem de illis que cotidiane distributiones usibus superius assignantur etiam si personaliter resideant nullam omnino volumus portionemclausulae Ut igitur presens nostra ordinatio futuris perpetuis temporibus rata firma et stabilis perseveret ipsam presenti pagine seriatim duximus inserendam ac nostri et communissealing clause standard Capituli Beverlacensissealing clause particulars sigillorum munimine roborandamsealing clause standard Actis et datis per nosdate clause standard Willelmum Archiepiscopum predictumdate clause particulars apuddate clause standard Thorp juxta Eboracumdate clause particulars xvdate clause particulars Kalendasdate clause standard Maiidate clause particulars anno gratiedate clause standard millesimo CCC septimodate clause particulars et Pontificatus nostri annodate clause standard secundodate clause particulars

Names Markup:



Nos igitur super premissis deliberatione habita diligenti multis ac variis circumstantiis equitatis liberamine ponderatis convocatione Canonicorum ejusdem ecclesie specialiter ad hoc facta de consensu unanimi et expresso Canonicorum ejusdem ecclesie super eorundem residentia personali in predicta Beverlacensi ecclesia de cetero facienda in forma que sequitur statuendum duximus et etiam ordinandum In primis statuimus ac statuendo determinamus diffinimus et etiam ordinamus quod septem primi Canonici in quorum numero ecclesia nostra Beverlacensis fundata esse dinoscitur ab antiquo in futuris perpetuo temporibus per duodecim septimanas ad minus continue vel interpolate in prefata ecclesia juxta modum minoris residentie in nostra ecclesia Eboracensi observatum annis singulis residentiam faciant personalem quibus cum hujusmodi residentiam eos vel saltem eorum aliquos facere contigerit pro cotidianis distributionibus unam medietatem omnium oblationum de magno altari ecclesie ejusdem provenientium et integre omnes alias oblationes ac cetera alia quecumque emolumenta que ipsi Beverlacensi ecclesie quolibet modo obvenire vel accrescere ad communam contigerit in futurum juxta ipsorum canonicorum dispositionem providam colligenda ac etiam distribuenda perpetuo assignamus Ceterum portionem illam singularum prebendarum que corrodium de Bederna percipiendum communiter appellatur cum a primeva fundatione Beverlacensis ecclesie de corporibus extiterit prebendarum quin potius in ipso corrodio corpus prebende fundatum esse principaliter videatur prout ex prebenda Archiepiscopali in predicta ecclesia cujus corpus in eo solo consistit corrodio satis liquet singulis septem prebendis antedictis ex nunc omnino redintegrari volumus et adjungi forma residentie per nostrum predecessorem ordinata in premissis nullatenus obsistente ita ut singuli canonici dictarum prebendarum de cetero singula corrodia ad prebendas suas spectantia tam absentes integraliter percipiant quam presentes ne statutum concilii Turonensis videamur offendere quod simpliciter prebendarum inhibet sectionem Illi autem prebende que in predicta ecclesia nominatur octava et de alia medietate oblationum magni altaris predicti dudum post dictarum septem prebendarum institutionem ut dicitur ordinata corrodium ad ipsam pertinens uniri volumus et adjungi propter expressam superius dicti concilii rationem sed canonicum et prebendarium ipsius aut successores suos quoscunque in eadem de illis que cotidiane distributiones usibus superius assignantur etiam si personaliter resideant nullam omnino volumus portionem Ut igitur presens nostra ordinatio futuris perpetuis temporibus rata firma et stabilis perseveret ipsam presenti pagine seriatim duximus inserendam ac nostri et communis Capituli Beverlacensis sigillorum munimine roborandam Actis et datis per nos Willelmum Archiepiscopum predictum apud Thorp juxta Eboracum xv Kalendas Maii anno gratie millesimo CCC septimo et Pontificatus nostri anno secundodate