Charter Document - 00466157

Charter Document - 00466157


Charter Number: 00466157
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1360
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Venerabili Capitulo ecclesie Beati Johannis Beverlacensis Robertus de Byham ejusdem ecclesie Cancellarius Salutem in eo qui est causa vera salutis Quia scolas Beverlacenses grammaticales nunc vacantes ad meam collationem spectantes Magistro Rogero de Bolton ad triennium regendas contulimus cum proventibus earumdem caritatis amore quod et vestre dominationi notum facimus per presentes Unde qued vestrum erit ulterius juxta consuetudines Ecclesie predicte antiquas et approbandas in eodem facias cum effectu Valeat dominatio vestra reverenda nunc et per tempora feliciter successiva Datis apud Beverlacum in crastino Sancti Michaelis anno Domini millesimo CCC sexto

Source (click image below to view full size)