Charter Document - 00465161

Charter Document - 00465161


Charter Number: 00465161
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f45r)

Charter:

Quocirca devotioni vestre auctoritate apostolica supradicta committimus et mandamus vobis in virtute obedientie qua sancta sedi apostolica tenemini firmiter injungentes quatinus prefatis litteris apostolicis per vos seu alium aut alios cui vel quibus duxeritis de mandandum tam in nostra Eboracensi ecclesia coram dilectis filiis Capitulo nostro ejusdem quam etiam per singulos archidiaconatus nostre dioecesis in singulis videlicet ecclesiis collegiatis exemptis et non exemptis religiosis et secularibus ac etiam ecclesiis prebendalibus et parochialibus ac capellis quibuscunque nostre civitatis et dioecesis publicatis omnes et singulos ecclesiis et capellis hujusmodi presidentes ex parte prefati summi pontificis moneatis ac motivis exhortationibus efficaciter inducatis quod ob venerationem ipsius a singulis presbiteris apud eos missas celebrantibus singulis septimanis uno die quo commodius eis vacare poterit pro salubri statu dicti Domini nostri Papa cum devotione debita celebrari faciant specialiter unam missam ab aliis vero presbiteris qui celebrare non possunt necnon etiam diaconis et subdiaconis ecclesiarum collegiatarum saltem regularium singulis mensibus unum psalterium decantari preter alia orationum suffragia ad quas ceteri Christiani fideles vobis inducentibus pro ipso fundendas per vos poterunt motivus excitari ut Dominus pro sua misericordia ad exaltationem sancte matris ecclesie in prosperis eum dirigat ab adversis protegat et defendat sibique annuat et concedat que superius sunt expressa Vosque nihilominus prefatum Capitulum nostrum Eboracense ac cetera capitula nostre dioecesis omnes et singulos collegiatis ecclesiis nostre civitatis et dioecesis quibuscunque ut predicitur presidentes ac singulos archidiaconos nostre civitatis et dioecesis eorumve officiales auctoritate monentes predicta et eisdem si oportuerit in virtute sancte obedientie prefate sedi debita firmiter injungentes quod singillatim et distincte prout contigerit quemlibet eorundem de numero missarum et psaltriarum hujusmodi preter orationes alias fidelium vos certificent in proximis post instans festum Sancti Michaelis synodis celebrandis vosque taliter certificati per eos quid de predicto numero receperitis et quicquid in hac parte feceritis ex tunc nobis seriosius faciatis constare per vestras litteras patentes harum seriem continentes ut juxta continentiam earumdem per nostras prefatum dominum nostrum summum pontificem prout superius demandatur possimus de comperto numero placabilius reddere certiores Valete Datis apud Scroby ix Kalendas Septembris Pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)