Charter Document - 00464161

Charter Document - 00464161


Charter Number: 00464161
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1305
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f45r)

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei Venerabilibus fratribus Archiepiscopo Eboracensi ejusque suffraganeis Salutem et apostolicam benedictionem Levabo oculos meos et considerabo mirabilia tua Domine ut doceas me justitias tuas Da mihi intellectum ut discam mandata tua Levat quippe oculos suos et considerat mirabilia Domini qui dum sui cernit humilitatem ingressus progressum vero multis repletum intuetur miseriis advertit se ratione vigere participare cum angelis in intellectum cognoscit et tandem ad sublimiores honores se conspicit divina gratia gloriose provectum Hoc admirans egregius ille psalmista proclamat cum dicit Quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum sic faciens quia se humiliat a Deo consequitur ut ejus doceatur justitia et ab ipso intellectu recepto illius non ignoret mandata set discat humilitas siquidem per quem dignitatis que eam habentis ingenio augenda est non oriatur contemptus in regente velut quoddam sidus irradiat exaltationem meretur et tanquam acceptabile sacrificium placet Deo Nos autem qui supremum licet immeriti locum Dei clementia tenemus in terris non admirari solum set in stuporem verti debemus super Petri solio excelso throno sedentes ejus constituti vicarius cui per patrem dicitur Filius meus es tu ego hodie genui te dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre Qualiter insuper attendentes temporis in timorem Dei compellimur minus quidem bene quiescit ecclesia ipsius terras et adjacentes provincias bella vastant civilia illas hostiles incursus et quandoque congressus exterminant terram sanctam Babilonicus hostis non sine ignominia Christiani nominis miserabiliter occupatam detinet et nonnulli principes Christi fideles adversus se dissident et o[p]portunitate captata libenter sibi invicem perniciosos insidias procurant Quis ergo superbus tante dignitatis fastigio putabit se dignum aut quis stolidus se tanto oneri parem credet Nos indignum dicimus et nos imparem merito reputamus ex debito namque pastoralis officii prohibere crimina persuadere virtutes inserere pacem tollere odia et scandala removere tenemur Set increduli hostes discoli subditi superstitiosi subjecti devoti nimium delicati propter suasiones pravas quibus obviare intendimus aliquando pertinaces Ideoque ecclesia ad Deum egemus suffragiis et sanctorum orationibus indigemus ut ipse justitias suas nos doceat et intellectum det nobis quod ejus mandata discamus Observantiam nempe justitie pax quia sunt pax et justitia copulate et mandatorum Dei custodiam devotio etiam exterior et obedientia committantur Illius enim vices hic gerimus lumborum cujus est justitia cingulum et fides cinctorium renum ejus Canite igitur tuba sanctificate jejunium vocate cetum congregate populum coadunate ecclesiam ut ipsi ad Deum qui nos apostolica sede per obitum sancte memorie Benedicti Pape predecessoris nostri proximi vacante per electionem canonicam et concordem Cardinalium Sancte Romane cui presidemus ecclesie nunc fratrum nostrorum benignitate misericordie sue ad regimen summi pontificatus assumpsit et in eorum necnon serenissimi Principis carissimi filii nostri Philippi Regis Francorum illustris aliorumque principum atque nobilium et multitudine populi copiosa presentia peragere solemnia benedictionis nostre permisit porrigantur preces quod ad laudem suam salvum et incolumem sue nos servet ecclesie detque bonis servo suo cor docile ut judicare possimus et regere populum suum ac inter bonum et malum discernere quod periit et precipue terram sanctam memoratam requirere abjecta reducere alligare confracta consolidare infirma fortia custodire ac pinguia commissum gregem in judicio et justitia pascere et illum taliter salubribus monitis confovere quod ejus sanguis in extremo judicio de nostris non requiratur manibus set cum eo in eterna Christi tabernacula suscipi mereamur Verum quia hujusmodi orationum suffragia nimis insident cordi nostro et illa pro nobis ut premittitur cupimus exhiberi volumus et nihilominus vobis presentium auctoritate mandamus quatinus nobis per vestras litteras quot propterea injunxeritis orationes et missas et quicquid inde feceritis significare curetis scientes quod quanto frequentiora et numerosiora suffragia de quibus pradicitur facietis offerri tanto favorabiliores vobis proponimus inveniri Datis Lugduni xvj Kalendas Decembris pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)