Charter Document - 00461212

Charter Document - 00461212


Charter Number: 00461212
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1308
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod ego Petrus Aymerici Canonicus ecclesie Beati Johannis Beverlacensis Eboracensis dyoeceseos facio et constituo procuratorem meum Rogerum Peperwyt exhibitorem presentium ad colligendum percipiendum et levandum fructus redditus et proventus vendendum et alias distrahendum et ad firmam seu assensam tradendum et aliter de eisdem prout sibi videbitur disponendum ita tamen quod juste et licite fiat quod in premissis fieri contigerit per eundem Necnon et ad custodiendum domos terras et alia bona mobilia et immobilia ad dictam prebendam pertinentia quoquo modo item ad petendum exigendum et recipiendum omnia et singula debita et alia bona quecumque ratione dicte prebende vel ex quacumque alia causa mihi debentur et debitoribus quibuscumque seu a quibuscumque detentatoribus detinentur et litteras solutionis et acquietationis meo nomine concedendum et omnia et singula faciendum in premissis et ea tangentibus que ego facere possem si personaliter interessem Ratum et actum habiturus quicquid per dictum procuratorem factum fuerit in premissis In cujus rei testimonium sigillum meum est appensum Datis Cantuarie iij die Januarii A[nno] D[omini] MCCC septimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat universis per presentes quod ego Petrus Aymerici Canonicus ecclesie Beati Johannis Beverlacensis Eboracensis dyoeceseosname facio et constituo procuratoremname meum Rogerum Peperwyt exhibitoremname presentium ad colligendum percipiendum et levandum fructus redditus et proventus vendendum et alias distrahendum et ad firmam seu assensam tradendum et aliter de eisdem prout sibi videbitur disponendum ita tamen quod juste et licite fiat quod in premissis fieri contigerit per eundem Necnon et ad custodiendum domos terras et alia bona mobilia et immobilia ad dictam prebendam pertinentia quoquo modo item ad petendum exigendum et recipiendum omnia et singula debita et alia bona quecumque ratione dicte prebende vel ex quacumque alia causa mihi debentur et debitoribus quibuscumque seu a quibuscumque detentatoribus detinentur et litteras solutionis et acquietationis meo nomine concedendum et omnia et singula faciendum in premissis et ea tangentibus que ego facere possem si personaliter interessem Ratum et actum habiturus quicquid per dictum procuratorem factum fuerit in premissis In cujus rei testimonium sigillum meum est appensum Datis Cantuarie iij die Januarii A[nno] D[omini] MCCC septimo