Charter Document - 00461113

Charter Document - 00461113


Charter Number: 00461113
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

iij Nonas Martii A[nno] D[omini] MCCC quinto Magister Ricardus de Insula admissus fuit ad Precentoriam in ecclesia nostra ad presentationem et collationem Magistri Roberti de Alburwyk Prepositi Beverlacensis inde factam vacantem per mortem Domini Gilberti de Grimesby in personis Domini Roberti de Harpham Rectoris ecclesie Sancti Nicholai et Johannis de Eboraco clerici procuratorum suorum et in personis eorundem in spiritualibus per librum et in corporalibus per panem extitit institutus quibus actis dictus Johannes de Eboraco in forma que sequitur prestitit juramentum Ego Johannes habens potestatem jurandi in animam domini mei de libertatibus consuetudinibus et statutis hujus ecclesie observandis juro in animam domini mei [] Et quia dictus Dominus Gilbertus corrodium ad Precentorem pertinens in Bederna per annum integrum a die mortis sue percipiet sicut in vita sua percipere consuevit quedam clausula in dicto juramento de personali et continua residentia facienda usque adventum dicti Ricardi omissa extitit graciose

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



iij Nonas Martii A[nno] D[omini] MCCC quinto Magister Ricardus de Insulaname admissus fuit ad Precentoriam in ecclesia nostra ad presentationem et collationem Magistri Roberti de Alburwyk Prepositi Beverlacensisname inde factam vacantem per mortem Domini Gilberti de Grimesbyname in personis Domini Roberti de Harpham Rectoris ecclesie Sancti Nicholainame et Johannis de Eboraco clerici procuratorumname suorum et in personis eorundem in spiritualibus per librum et in corporalibus per panem extitit institutus quibus actis dictus Johannes de Eboraconame in forma que sequitur prestitit juramentum Ego Johannesname habens potestatem jurandi in animam domini mei de libertatibus consuetudinibus et statutis hujus ecclesie observandis juro in animam domini mei [] Et quia dictus Dominus Gilbertusname corrodium ad Precentoremname pertinens in Bederna per annum integrum a die mortis sue percipiet sicut in vita sua percipere consuevit quedam clausula in dicto juramento de personali et continua residentia facienda usque adventum dicti Ricardiname omissa extitit graciose