Charter Document - 00461107

Charter Document - 00461107


Charter Number: 00461107
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Idibus Januarii A[nno] D[omini] MCCC quinto Adam de Amcotes procurator domini Johannis de Amcotes cui Magister Robertus de Alburwyk Prepositus Beverlacensis contulit corrodium in Bederna quod olim fuit Magistri Willelmi de Pykering comparuit coram nobis Capitulo Beati Johannis Beverlacensis Magistro Willelmo de Lincoln Johanne de Risidon auditore capituli capitulum representantibus exhibuitque quoddam procuratorium sub manu propria confectum quo inspecto lecto et plenius intellecto ejusque copia penes nos retenta Idem procurator exhibuit quamdam literam collationis cujus tenor talis est [] Itaque altercatione aliquantulum super eo quod in dicto procuratorio deficiebat quedam clausula specialis et juramentum de observandis libertatibus et consuetudinibus et statutis prestandis tandem quia in eodem procuratorio multe alie clausule speciales continebantur una cum illa et quodlibet genus liciti sacramenti in animam meam prestandi et illa clausula omnia alia faciendi et si mandatum exigant speciale Nos communicato consilio nobis assidentem dictum Dominum Johannem in persona procuratoris supradicti in forma que sequitur duximus admittendum videlicet ad corrodium predictum ab isto die usque ad diem Sancti Petri ad vincula in manibus Magistri Alani de Cotum remaneat sequestratum quem diem eidem Johanni ad veniendum et jurandum corporaliter de consuetudinibus et statutis et aliis secundum consuetudinem ecclesie nostre observandis et si ad dictum diem vel citra non venerit dictum corrodium medio tempore perceptum et proventus ejusdem cedant ordinationi Capituli et hoc de assensu Magistri Alani qui dicti corrodii sequestrum custodire specialiter promittebat et si citra diem venerit vel ad diem Magister Alanus de proventibus dicti corrodii ab isto die integraliter respondebit Quibus actis dictum Johannem admisimus ad corrodium predictum in persona procuratoris suis quatinus de jure fuerit admittendus eidem in persona procuratoris sui installum in choro per nostrum Camerarium assignantes salvo jure cujuscunque Qui procurator in animam domini sui in forma que sequitur prestitit juramentum Ego juro super sacrosanctis evangeliis in animam domini mei quod fidelis ero et obediens Capitulo ecclesie Beati Johannis Beverlacensis ejusque ministris in canonicis et licitis mandatis []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Idibus Januarii A[nno] D[omini] MCCC quintodate Adam de Amcotes procurator domini Johannis de Amcotesname cui Magister Robertus de Alburwyk Prepositus Beverlacensisname contulit corrodium in Bedernaproperty quod olim fuit Magistri Willelmi de Pykeringname comparuit coram nobis Capitulo Beati Johannis Beverlacensisname Magistro Willelmo de Lincolnname Johanne de Risidon auditore capituliname capitulum representantibus exhibuitque quoddam procuratoriumname sub manu propria confectum quo inspecto lecto et plenius intellecto ejusque copia penes nos retenta Idem procurator exhibuit quamdam literam collationis cujus tenor talis est []embed Itaque altercatione aliquantulum super eo quod in dicto procuratorio deficiebat quedam clausula specialis et juramentum de observandis libertatibus et consuetudinibus et statutis prestandis tandem quia in eodem procuratorio multe alie clausule speciales continebantur una cum illa et quodlibet genus liciti sacramenti in animam meam prestandi et illa clausula omnia alia faciendi et si mandatum exigant speciale Nos communicato consilio nobis assidentem dictum Dominum Johannemname in persona procuratorisname supradicti in forma que sequitur duximus admittendum videlicet ad corrodium predictum ab isto die usque ad diem Sancti Petri ad vincula in manibus Magistri Alani de Cotumname remaneat sequestratum quem diem eidem Johanniname ad veniendum et jurandum corporaliter de consuetudinibus et statutis et aliis secundum consuetudinem ecclesie nostre observandis et si ad dictum diem vel citra non venerit dictum corrodium medio tempore perceptum et proventus ejusdem cedant ordinationi Capituliname et hoc de assensu Magistri Alaniname qui dicti corrodii sequestrum custodire specialiter promittebat et si citra diem venerit vel ad diem Magister Alanusname de proventibus dicti corrodii ab isto die integraliter respondebit Quibus actis dictum Johannemname admisimus ad corrodium predictum in persona procuratoris suis quatinus de jure fuerit admittendus eidem in persona procuratoris sui installum in choro per nostrum Camerarium assignantes salvo jure cujuscunque Qui procurator in animam domini sui in forma que sequitur prestitit juramentum Ego juro super sacrosanctis evangeliis in animam domini mei quod fidelis ero et obediens Capitulo ecclesie Beati Johannis Beverlacensisname ejusque ministris in canonicis et licitis mandatis []