Charter Document - 00461102

Charter Document - 00461102


Charter Number: 00461102
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1305
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filios ad quorum notitiam pervenerit hec scriptura Pateat per presentes quod nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensis Dilectum nobis in Christo Johannem de Fitling procuratorem nostrum legitimum et nuntium specialem latorem presentium facimus ordinamus et constituimus per totam dyoecesim et provinciam Eboracensem tam in locis exemptis quam non exemptis necnon per dyoecesim Lincolniensem ad petendum colligendum et recipiendum elemosinas Christi fidelium nomine nostro nobis et fabrice ecclesie nostre ac nove capsule Beati Johannis predicti datas vel assignatas dandas vel assignandas Dantes eidem Johanni vel ejus certis nuntiis pro quibus idem Johannes respondere voluerit plenam potestatem nostram generalem et specialem a quibuscunque ordinariis dictarum provincie et dyoeceseos ac insuper ab Episcopo Lincolniensi litteras impetrandi ac etiam falsarios revocandi et omnia alia et singula faciendi in negotio memorato que per verum et legitimum procuratorem potuerunt expediri Ratum et gratum habituri quicquid per dictum Johannem actum gestum seu procuratum fuerit in premissis vel aliquo premissorum presentibus post triennium minime valituris quibus sigillum apposuimus in testimonium premissorum Datis Beverlaci vj Idus Decembris []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filios ad quorum notitiam pervenerit hec scriptura Pateat per presentes quod nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensisname Dilectum nobis in Christo Johannem de Fitling procuratoremname nostrum legitimum et nuntium specialem latorem presentium facimus ordinamus et constituimus per totam dyoecesim et provinciam Eboracensem tam in locis exemptis quam non exemptis necnon per dyoecesim Lincolniensem ad petendum colligendum et recipiendum elemosinas Christi fidelium nomine nostro nobis et fabrice ecclesie nostre ac nove capsule Beati Johannis predicti datas vel assignatas dandas vel assignandas Dantes eidem Johanniname vel ejus certis nuntiis pro quibus idem Johannesname respondere voluerit plenam potestatem nostram generalem et specialem a quibuscunque ordinariis dictarum provincie et dyoeceseos ac insuper ab Episcopo Lincolniensiname litteras impetrandi ac etiam falsarios revocandi et omnia alia et singula faciendi in negotio memorato que per verum et legitimum procuratorem potuerunt expediri Ratum et gratum habituri quicquid per dictum Johannemname actum gestum seu procuratum fuerit in premissis vel aliquo premissorum presentibus post triennium minime valituris quibus sigillum apposuimus in testimonium premissorum Datis Beverlaci vj Idus Decembris []