Charter Document - 00461083

Charter Document - 00461083


Charter Number: 00461083
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1305
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod nos Hugo de Ottrinham Robertus de Sighlesthorn Thomas le Hird et Willelmus de Spridelington executores testamenti Magistri Walteri de Haxeby quondam Rectoris ecclesie de Spridelington attornavimus et loco nostro constituimus dilectum nobis in Christo Ricardum Rosce de Beverlaco ad petendum et nomine nostro recipiendum de Hugone de Bussy quondam vicecomite Lincolniensi seu ejus executoribus sexaginta et quinque solidorum sterlingorum in quibus dictus Hugo prefato Magistro Willelmo pro duobus equis et una carecta ab eodem Magistro Willelmo per dictum Hugonem captis pro cariagio victualium Domini Regis versus partes Scotie faciendo de quibus equis et carecta dictus Hugo prefato Magistro Willelmo nondum satisfecit Ratum habituri et gratum quicquid dictus Ricardus nomine nostro in hac parte duxerit faciendum In cujus rei testimonium quia sigilla nostra sunt incognita sigillum Capituli [] presentibus procuravimus apponi Datis Beverlaci die Veneris proxima post festum sancti Jacobi Apostoli anno Domini MCCC quinto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat universis per presentes quod nos Hugo de Ottrinhamname Robertus de Sighlesthornname Thomas le Hirdname et Willelmus de Spridelington executores testamenti Magistri Walteri de Haxeby quondam Rectoris ecclesie de Spridelingtonname attornavimus et loco nostro constituimus dilectum nobis in Christo Ricardum Rosce de Beverlaconame ad petendum et nomine nostro recipiendum de Hugone de Bussy quondam vicecomite Lincolniensiname seu ejus executoribus sexaginta et quinque solidorum sterlingorum in quibus dictus Hugoname prefato Magistro Willelmoname pro duobus equis et una carecta ab eodem Magistro Willelmoname per dictum Hugonemname captis pro cariagio victualium Domini Regis versus partes Scotie faciendo de quibus equis et carecta dictus Hugoname prefato Magistro Willelmoname nondum satisfecit Ratum habituri et gratum quicquid dictus Ricardusname nomine nostro in hac parte duxerit faciendum In cujus rei testimonium quia sigilla nostra sunt incognita sigillum Capituli [] presentibus procuravimus apponi Datis Beverlaci die Veneris proxima post festum sancti Jacobi Apostoli anno Domini MCCC quinto