Charter Document - 00461022
Charter Number: | 00461022 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter of Proxy |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noveritis universi quod Nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensis dedimus concessimus Johanni de Eboraco clerico latori presentium plenam et liberam potestatem ac generale et speciale mandatum recipiendi nomine nostro totam pecuniam de prepositura nostra Beverlacensi provenientem durante sequestro auctoritate nostra insuper et virtute mandati venerabilis patris Domini T[homas] Dei gratia Eboracensis Archiepiscopi Anglie primatis interposito ex causa legitima in prepositura predicta vacante prepositura predicta vel ea tamen occupata vendendi bona et catalla in eadem prepositura reperta ad levandum pecuniam pro sustentatione necessaria nostri et comministrorum nostrorum in Bederna Beverlacensi ut nobis et nostris ministris nichil quod nobis pro sustentatione necessaria debeatur deficiet in hac parte promittimusque dictum Johannem pro receptione venditione et levatione de quibus superius est expressum factis per visum et consensum Domini Thome de Grayngham vicarii nostri ad hoc specialiter deputati indemnem in omnibus conservare venditionesque cautiones et acquietantias quas nostro nomine fecerit pro eisdem ratas et firmas inperpetuum habituri In cujus rei testimonium [] Datis Beverlaci Nonas Maii A[nno] D[omini] MCCC quarto
Markups
Names Markup:
Noveritis universi quod Nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensisname dedimus concessimus Johanni de Eboraco clericoname latori presentium plenam et liberam potestatem ac generale et speciale mandatum recipiendi nomine nostro totam pecuniam de prepositura nostra Beverlacensi provenientem durante sequestro auctoritate nostra insuper et virtute mandati venerabilis patris Domini T[homas] Dei gratia Eboracensis Archiepiscopi Anglie primatisname interposito ex causa legitima in prepositura predicta vacante prepositura predicta vel ea tamen occupata vendendi bona et catalla in eadem prepositura reperta ad levandum pecuniam pro sustentatione necessaria nostri et comministrorum nostrorum in Bederna Beverlacensi ut nobis et nostris ministris nichil quod nobis pro sustentatione necessaria debeatur deficiet in hac parte promittimusque dictum Johannemname pro receptione venditione et levatione de quibus superius est expressum factis per visum et consensum Domini Thome de Grayngham vicariiname nostri ad hoc specialiter deputati indemnem in omnibus conservare venditionesque cautiones et acquietantias quas nostro nomine fecerit pro eisdem ratas et firmas inperpetuum habituri In cujus rei testimonium [] Datis Beverlaci Nonas Maii A[nno] D[omini] MCCC quarto