Charter Document - 00461021
Charter Number: | 00461021 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of Beverley Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noveritis universi quod Nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensis auctoritate nostra insuper et virtute mandati Venerabilis Domini T[homas] Dei gratia Eboracensis Archiepiscopi Anglie primatis quod ostendi et exhiberi volumus scilicet quorum interest temporibus op[p]ortunis ita tamen quod ad nos securiter revertatur sequestravimus omnia bona in prepositura ecclesie nostre certis ex causis et legitimis et Robertum de Crak clericum nostrum et Ricardum de Etton Ballivum nostrum presentium exhibitores custodes sequestri nostri fecimus et ordinavimus per presentes Dantes eisdem plenam potestatem videndi et custodiendi que in dicta prepositura contigerint reperiri et ita tamen quod solummodo custodiam habeant nec liceat eis alienare aliquid de repertis sed salvo ut premittitur ea que reperta fuerint custodire sicut ipsos nobis et nos dicto patri respondere debito tempore oportebit presentibus donec eas revocandas duximus valituris Actis et datis in Capitulo nostro viij Idus Maii Anno Domini MCCC quarto Indictione prima
Markups
Names Markup:
Noveritis universi quod Nos Capitulum Beati Johannis Beverlacensisname auctoritate nostra insuper et virtute mandati Venerabilis Domini T[homas] Dei gratia Eboracensis Archiepiscopi Anglie primatisname quod ostendi et exhiberi volumus scilicet quorum interest temporibus op[p]ortunis ita tamen quod ad nos securiter revertatur sequestravimus omnia bona in prepositura ecclesie nostre certis ex causis et legitimis et Robertum de Crak clericumname nostrum et Ricardum de Etton Ballivumname nostrum presentium exhibitores custodesname sequestri nostri fecimus et ordinavimus per presentes Dantes eisdem plenam potestatem videndi et custodiendi que in dicta prepositura contigerint reperiri et ita tamen quod solummodo custodiam habeant nec liceat eis alienare aliquid de repertis sed salvo ut premittitur ea que reperta fuerint custodire sicut ipsos nobis et nos dicto patri respondere debito tempore oportebit presentibus donec eas revocandas duximus valituris Actis et datis in Capitulo nostro viij Idus Maii Anno Domini MCCC quarto Indictione prima