Charter Document - 00460176

Charter Document - 00460176


Charter Number: 00460176
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f5r)

Charter:

Willelmus permissione divina [] Dilecto in Christo filio Willelmo de Anelaghby clerico de Berfell in nostra Beverlacensi ecclesia Salutem gratiam et benedictionem Illos quos merita dignos reddunt libenter prosequimur gratia et favore presertim in eis in quibus honor et utilitas ecclesie sancte Dei versantur Attendentes itaque tue merita probitatis et tam tuam quam parentum erga nos et ecclesiam nostram devotionem sinceram ac sperantes quod in scientia litterali proficere debeas cum tam ingenio quam etate docilis existere dinosceris permittimus ut studio litterarum insistens portionem tuam in ecclesia nostra Beverlacensi predicta cum ea integritate qua residens consueveras percipias quousque super negotio omnium et aliorum clericorum Berefellariorum statum contingente quod coram nobis in decisum pendet aliud duximus ordinandum Cures igitur sic studendo proficere ut fructum in ecclesia Dei in tempore valeas opportunum afferre et ecclesia que tua est interim caritiva presentia magis ydoneum et devotum impostorum sentiat te ministrum Vale Datis apud Cawod xvj Kalendas Januarii anno gratie millesimo trecentesimo sexto

Source (click image below to view full size)