Charter Document - 00460003

Charter Document - 00460003


Charter Number: 00460003
Cartulary Title: Memorials of Beverley Minster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1302
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Thomas Dei gratia Eboracensis Archiepiscopus Anglie primas Venerabilibus fratribus coepiscopis nostris et dilectis in Christo fratribus Abbatibus prioribus capitulis collegiis archidiaconis officialibus decanis rectoribus vicariis necnon aliis universis ecclesiarum prelatis per Eboracensem dyoecesim et provinciam constitutis Salutem in sanctissimis amplexibus Redemptoris Celestibus civibus gratum fore conspicimus quicquid in honorem sanctorum communium convivii in quibus gloriatur Altissimus gratie impendimus et favoris Quod presertim dum loca venerabilia quibus sacrosancte sanctorum ipsorum conduntur reliquie spiritualibus munusculis libenter prosequimur sanctius exercere credimus et attentius apud Deum Cupientes igitur ut nostra Beverlacensis ecclesia et celebris capsula pro reliquiis sanctissimi Confessoris Johannis recondendis in ipsa sumptuoso opere jam incepta ad cujus consummationem ejusdem ecclesie non suppetunt facultates congruis honoribus frequenter universitatem vestram studiose requirimus et in Domino attentius exhortatus vobis in remissionem peccaminum nihilominus injungentes quatinus cum procuratores vel nuntii prefata ecclesia ad vos venerint pro fidelium elemosinis colligendis ipsos in proximis capitulis vestris celebrandis post inspectionem presentium per omnibus aliis negotiis excepto negotio fabrice nostre Beati Petri Eboracensis quod prius exponi volumus benivole admittatis [] qui devotionis causa ecclesiam et capsulam visitaverint seu honoraverint memoratas et ad fabricam seu celebriorem statum ipsarum de bonis suis manus porrexerint adjutrices [] In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datis apud Burton iij Idus Aprilis anno gratie MCCC secundo et pontificatus nostri tertio

Source (click image below to view full size)