Charter Document - 00456168
Charter Number: | 00456168 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander permissione divina Coventr[ensis] ecclesie minister humilis salutem in Eo qui est omnium salus sicut prescriptum est Nos autem prescriptas concessiones et confirmaciones gratas et ratas habentes eas sicut iuste et canonice facte sunt auctoritate capituli nostre ecclesie cathedralis confirmamus In huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Dat mense Iunii dominice incarnacionis anno millesimo ducentesimo tricesimo secundo