Charter Document - 00450138
Charter Number: | 00450138 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus Busschel filius Roberti Busschel dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancto Nicholao de Burscou et priori et canonicis ibidem Deo servientibus quamdam partem terre mee in villa de Longton super Stanfurlong scilicet quincque rodefalles ubique in latitudine et in longitudine de exitu ville versus austrum usque in Mikelsechecar in puram et perpetuam et liberam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari potest ita quod ego Galfridus neque aliquis heredum meorum aliquod ius vel clameum in predictam terram amodo exigere poterimus preter preces et oraciones Ego vero Galfridus et heredes mei predictam terram predictis priori et canonicis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Hiis testibus []