Charter Document - 00450137
Charter Number: | 00450137 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Busschell concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beato Nicholao de Burscogh priori et canonicis ibidem Deo servientibus quamdam partem terre mee in villa de Longton scilicet tres acras terre in campo de Turmireacres propincquiores terre domini comitis Lyncoln[ie] ex orientali parte cum quincque rodesalles super Stanfurlung in latitudine ubique et in longitudine de exitu ville versus austrum usque Milchesiche Kar tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius conferri potest cum communi pastura et asiamentis ville de Longton pertinentibus quantum pertinet ad tantum tenementum ita quod ego Robertus nec heredes mei aliquod ius vel clameum in predictam terram preter preces et oraciones amodo exigere poterimus Ego vero Robertus et heredes mei predictam terram predictis priori et canonicis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []