Charter Document - 00450070

Charter Document - 00450070


Charter Number: 00450070
Cartulary Title: The Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224 - 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego frater Benedictus prior ecclesie sancti Nicholai de Borchestude et eiusdem canonici concessimus et confirmavimus Henrico filio Swani homini nostro totam terram suam quam emit de domino Roberto domino de Lathum de nemore de Boressco eam scilicet terram et non aliam que iacet inter Burnardescastel et terram quam tenet in elemosina de domo sancti Nicholai sicut continetur in carta domini Roberti super hoc confecta ita quod si aliam de novo emeret terram de domino et precipue in nemore de Boressco racione huius carte non esset a nobis confirmata sed terram predictam habeat ipse et heredes sui cum omnibus libertatibus et aisiamentis sicut carta sua testatur et quia volumus quod hec nostra concessio et confirmacio rata sit et stabilis imposterum eam sigilli nostri impressione roboravimus Testibus Simone de Halissale W[altero] de Scarisbrec Rogero de Hurlton H[enrico] filio Alani H[enrico] Travers R[adulpho] de Ormiskireke et multis aliis

Source (click image below to view full size)