Charter Document - 00450067
Charter Number: | 00450067 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1245 - 1303 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quietaclamacio facta priori de Burscogh de quodam gardino in Lathum Universis hoc scriptum visuris vel audituris Henricus filius Eve de Lathum salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me remisisse resignasse et hoc presenti scripto omnino quietum clamasse omnem accionem et demandam quam habui versus dominum priorem de Burscogh et eiusdem loci canonicos causa gardini mei quem idem prior et canonici infra etatem meam assartaverunt et asportaverunt et eciam iuravi prestito sacramento corporali quod nec ego Henricus nec heredes mei nec aliquis alius per nos numquam dampnum seu gravamen ob causam predictam nec aliquo alio modo contra predictos priorem et canonicos iniuste procurabimus nec procurare faciemus Pro hac autem remissione et quietaclamacione dederunt michi predicti prior et canonici in mea magna necessitate dimidiam marcam argenti et quia volo quod hec mea quietaclamacio perpetue firmitatis robor optineat mei impressione eam roboravi Hiis testibus Iohanne Wallense Madoco de Acton Ricardo Wallense Adam de Bykirstath Iohanne de Merclogh et aliis