Charter Document - 00450025
Charter Number: | 00450025 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1224 - 1256 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Henricus filius Swani de Burreschoc dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Nicholao de Burrestude et canonicis ibidem Deo servientibus unam porcionem terre mee de Boreschoc scilicet illam terram que vocatur Moricroft in australi parte de Burneldesgate scilicet totam terram que continetur infra fossas sicut fosse circumdant cum communi pastura et aysiamentis ville de Lathum pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime regis Iohannis et pro anima Ricardi quondam domini de Lathum et pro salute animarum patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum ita quod ego nec heredes mei nullum ius vel clameum in predicta terra imposterum habere possimus nisi tamen preces et oraciones et ego et heredes mei hanc terram predictam Deo et beato Nicholao et domui de Burrestude contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum et quia volo quod hec mea donacio stabilis et rata permaneat eam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Simone de Halsall W[altero] de Scaresbric Radulfo de Ormeskirke Henrioo filio Alani R Walens A de Acton capellano et multis allis