Charter Document - 00450018
Charter Number: | 00450018 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod cum prior de Burscogh et canonici brevia nove disseisine versus dominum Robertum de Lathum de molendino de Lathum et de Cnouseley et ecclesia et de aproviamentis apud Ormeskyrk factis de quibus dictum priorem et canonicos disseysiavit impetrassent tandem die veneris proxima ante festum translacionis sancti Thome martiris anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo septimo mediantibus Nicholao de Leycestria Alano le Norreis Gilberto de Halsale ex parte dicti domini Henrico de Kygelegh Thoma Banastre Nicholao Blundell ex parte prioris lis inter eosdem in hunc modum conquievit videlicet quod predicti prior et canonici concedent dicto domino Roberto molendina sua de Lathum et Knouseley in feodo et hereditate et ut alia construere possit in terris suis ita quod non sint scita super Schakerdalebroke nec ad minus citra campum qui vocatur Olton versus Burscou ad nocumentum dictorum prioris et canonicorum salvis tamen dictis priori et canonicis quod molendina infra suas divisas et terras ubicumque voluerint construere possint absque contradiccione dicti domini Roberti vel heredum quorum salvis eciam dictis priori et canonicis aliis libertatibus suis in cartis suis contentis pro excambio quadraginta acrarum terre in Lathum simul iacentium certis locis mensuratarum videlicet iuxta viam regiam que se extendit de Burscou usque Wirplemos de quibus dictus dominus Robertus dictum priorem et canonicos in liberam puram et perpetuam elemosinam feofabit secundum quod feofati sunt de aliis terris suis per cartas antecessorum predicti domini Roberti ita videlicet quod predicti prior et canonici graciam capitalis domini et eciam domini regis sumptibus suis impetrabunt sed ad hoc facere dictus dominus Robertus fidele prestabit auxilium et consilium et si ita contingat quod predicti prior et canonici per auxilium dicti domini graciam capitalis domini et eciam domini regis impetrare non possint dicta molendina tunc temporis facta que idem Robertus ex tradicione prioris et canonicorum habuit et statum et idem ius que prior et canonici habuerunt in molendinis factis et faciendis tempore confeccionis huius scripti illese eisdem priori et canonicis sine contradiccione dicti domini Roberti revertentur et idem ius et statum et calumpnia que predictus dominus Robertus habuit in molendinis faciendis in proprio solo ubicumque voluerit habeas sine contradiccione prioris et canonicorum et eciam predicte quadraginta acre terre in Lathum eidem domino Roberto revertentur ita quod condicio alterius partis per istam convencionem si excambium stare non potest nec admelioretur nec deterioretur De aproviamentis vero et vasto apud Ormeschirche de assarto prioris iuxta le Hunsetes sequendo regiam viam usque le Merebroke et quicquid potest aproviri de predicta via versus villam ex parte australi aproviant et inde comodum suum faciant prout sibi magis videant expedire et totum residuum vasti remaneat in eodem statu quo fuit ante confectionem huius scripti et ad omnia supradicta tenend et facienda dictus dominus Robertus supranominatos Nicholaum de Leycestria Alanum le Norreys Gilbertum de Halsale ex parte sue et dicti prior et canonici Henricum de Kytelegh Thomam Banastre Nicholaum Blundell ex parte sua plegios et fideiussores invenerunt In cuius rei testimonium alter alterius scripto ad modum cirograffi confacto sigilla sua apposuerunt
Markups
Names Markup:
Memorandum quod cum prior de Burscoghname et canoniciname brevia nove disseisine versus dominum Robertum de Lathumname de molendino de Lathum et de Cnouseley et ecclesia et de aproviamentis apud Ormeskyrk factis de quibus dictum prioremname et canonicosname disseysiavit impetrassent tandem die veneris proxima ante festum translacionis sancti Thome martiris anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo septimodate mediantibus Nicholao de Leycestrianame Alano le Norreisname Gilberto de Halsalename ex parte dicti domininame Henrico de Kygeleghname Thoma Banastrename Nicholao Blundellname ex parte priorisname lis inter eosdem in hunc modum conquievit videlicet quod predicti priorname et canoniciname concedent dicto domino Robertoname molendina sua de Lathum et Knouseley in feodo et hereditate et ut alia construere possit in terris suis ita quod non sint scita super Schakerdalebroke nec ad minus citra campum qui vocatur Olton versus Burscou ad nocumentum dictorum priorisname et canonicorumname salvis tamen dictis prioriname et canonicisname quod molendina infra suas divisas et terras ubicumque voluerint construere possint absque contradiccione dicti domini Robertiname vel heredum quorum salvis eciam dictis prioriname et canonicisname aliis libertatibus suis in cartis suis contentis pro excambio quadraginta acrarum terre in Lathum simul iacentium certis locis mensuratarum videlicet iuxta viam regiam que se extendit de Burscou usque Wirplemos de quibus dictus dominus Robertusname dictum prioremname et canonicosname in liberam puram et perpetuam elemosinam feofabit secundum quod feofati sunt de aliis terris suis per cartas antecessorum predicti domini Robertiname ita videlicet quod predicti priorname et canoniciname graciam capitalis domini et eciam domini regis sumptibus suis impetrabunt sed ad hoc facere dictus dominus Robertusname fidele prestabit auxilium et consilium et si ita contingat quod predicti priorname et canoniciname per auxilium dicti domini graciam capitalis domini et eciam domini regis impetrare non possint dicta molendina tunc temporis facta que idem Robertusname ex tradicione priorisname et canonicorumname habuit et statum et idem ius que priorname et canoniciname habuerunt in molendinis factis et faciendis tempore confeccionis huius scripti illese eisdem prioriname et canonicisname sine contradiccione dicti domini Robertiname revertentur et idem ius et statum et calumpnia que predictus dominus Robertusname habuit in molendinis faciendis in proprio solo ubicumque voluerit habeas sine contradiccione priorisname et canonicorumname et eciam predicte quadraginta acre terre in Lathum eidem domino Robertoname revertentur ita quod condicio alterius partis per istam convencionem si excambium stare non potest nec admelioretur nec deterioretur De aproviamentis vero et vasto apud Ormeschirche de assarto prioris iuxta le Hunsetes sequendo regiam viam usque le Merebroke et quicquid potest aproviri de predicta via versus villam ex parte australi aproviant et inde comodum suum faciant prout sibi magis videant expedire et totum residuum vasti remaneat in eodem statu quo fuit ante confectionem huius scripti et ad omnia supradicta tenend et facienda dictus dominus Robertusname supranominatos Nicholaum de Leycestrianame Alanum le Norreysname Gilbertum de Halsalename ex parte sue et dicti priorname et canoniciname Henricum de Kyteleghname Thomam Banastrename Nicholaum Blundellname ex parte sua plegios et fideiussores invenerunt In cuius rei testimonium alter alterius scripto ad modum cirograffi confacto sigilla sua apposuerunt