Charter Document - 00450006
Charter Number: | 00450006 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 - 1260 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus dominus de Lathum filius Ricardi domini de Lathum concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi operi ecclesie sancti Nicholai de Burscou in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram Ricardi de Ruding sine aliquo retenimento quam de me et patre meo tenuit cum communi pastura in plano et bosco et cum omnibus aliis asiamentis ville de Lathum pertinentibus Hanc autem donacionem feci pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum sicut ulla elemosina dari potest et debet liberior et purior et solucior ita quod nec ego nec heredes mei aliquid pro prefata terra exigere possimus preter prioris et canonicorum ecclesie memorate oraciones Et ego et heredes mei terram memoratam cum omnibus pertinenciis predicte ecclesie operi warantizabimus contra omnes homines et feminas imperpetuum Ut sibi hec mea donacio rata sit et stabilis hanc cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus []