Charter Document - 00450004
Charter Number: | 00450004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Burscough Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus dominus de Lathum filius Ricardi domini de Lathum concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et ecclesie sancti Nicholai de Burscou et priori et canonicis ibidem Deo servientibus totam terram Ade de Birkes sine aliquo retenemento quam de me et patre meo tenuit et quam eciam Ricardus frater meus eisdem cum corpore suo legavit cum communi pastura et cum omnibus asiamentis ville de Lathum pertinentibus in liberam puram et perpetuam elemosinam Hanc autem donacionem terre memorate cum omnibus pertinenciis suis feci pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum sicut ulla elemosina dari potest liberior purior et solucior et ego et heredes mei terram memoratam predictis priori et canonicis sancti Nicholai de Burscou warantizabimus imperpetuum Ut sibi hec mea donacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus []