Charter Document - 00430086

Charter Document - 00430086


Charter Number: 00430086
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus ad quos presens carta pervenerit Theobaldus Walteri salutem Noverit universitas vestra ita convenisse inter me et Abbatem et conventum de salopesberia de advocatione totius ecclesie de kirkehaim in Ammunderness unde placitum fuit inter nos in curia domini regis apud westmonasterium quod predicti Abbas et conventus reddiderunt mihi et heredibus meis advocationem illam de se et successoribus suis inperpetuum quietam Ita quod de cetero nichil vendicare sibi poterunt in predicta ecclesia nisi pensionem duodecim marcarum argenti quas percipient annuatim de eadem ecclesia per manum clericorum tenentium eandem ecclesiam post obitum Ade decani et Ricardi clericorum qui nunc tenent ecclesiam illam per annuam pensionem viginti solidorum tantum predictis Abbati et conventui annuatim reddendorum nec viventibus clericis illis poterunt ipsi Abbas et conventus in ecclesia illa plus percipere Et ego predictis Abbati et conventui perquiram confirmationem Archidiaconi Richemund de predicta pensione duodecim marcarum sicut predictum est percipienda Quod si contigerit predictum Adam decanum qui maiorem portionem illius ecclesie tenet decedere antequam predicti Abbas et conventus prefatam confirmationem archidiaconi Richemund habuerint ego vel heredes mei dabimus eis annuatim octo marcas argenti in redditibus meis de anmunderness quousque confirmationem illam habuerint si autem prefatus Ricardus qui minorem portionem illius ecclesie tenet infra prefatum terminum decesserit dabimus secundum formam predictam ipsi Abbati et conventui quatuor marcas argenti si vero tam ipse Adam decanus quam Ricardus infra prefatum terminum decessit dabimus sepedictis Abbati et conventui duodecim marcas argenti secundum formam prefatam donec videlicet habuerint confirmationem predictam Cum autem illam confirmationem habuerint presentem cartam mihi vel heredibus meis reddent Hiis testibus Domino Huberto cantuariensi archiepiscopo Radulfo Herefordensi Archidiacono magistro Willelmo de sumercote et multis aliis

Source (click image below to view full size)