Charter Document - 00430074

Charter Document - 00430074


Charter Number: 00430074
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1216
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia Conventrensis ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse Dilectis filiis nostris Abbati et monachis Salopesberie ecclesiam de Bassechirche cum omnibus pertinentiis suis in usus hospitum et pauperum convertendam pro ut bone memorie Hugo et Gaufridus predecessores nostri eam illi concesserunt et cartis suis quas inspeximus confirmaverunt Ita quidem quod dicti Abbas et monachi nobis et successoribus nostris idoneam personam ad competentem vicariam in ecclesia illa presentabunt qui onera eiusdem ecclesie sustinebit et nobis et successoribus nostris de spiritualibus illis autem de temporalibus respondebit Nos etiam in corporalem possessionem illius medietatis predicte ecclesie que fuit Willelmi Brun memoratos Abbatem et monachos induximus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Hiis testibus Domino R Abbate de Lilleshull Magistris Johanne Blundo et Johanne de Ginges Datum per manum Magistri Roberti de Sandona apud Lilleshull pridie nonas julii anno pontificatus nostri secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Willelmusname dei gratia Conventrensis ecclesie humilis ministername omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse Dilectis filiis nostris Abbatiname et monachis Salopesberiename ecclesiam de Bassechirchename cum omnibus pertinentiis suis in usus hospitum et pauperum convertendam pro ut bone memorie Hugoname et Gaufridus predecessoresname nostri eam illi concesserunt et cartis suis quas inspeximus confirmaverunt Ita quidem quod dicti Abbasname et monachiname nobis et successoribus nostris idoneam personam ad competentem vicariam in ecclesia illa presentabunt qui onera eiusdem ecclesiename sustinebit et nobis et successoribus nostris de spiritualibus illis autem de temporalibus respondebit Nos etiam in corporalem possessionem illius medietatis predicte ecclesiename que fuit Willelmi Brun memoratos Abbatemname et monachosname induximus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Hiis testibus Domino R Abbate de Lilleshullname Magistris Johanne Blundoname et Johanne de Gingesname Datum per manum Magistri Roberti de Sandona apud Lilleshullname pridie nonas julii anno pontificatus nostri secundo