Charter Document - 00420013
Charter Number: | 00420013 |
---|---|
Cartulary Title: | The Early Records of Medieval Coventry |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus Comes Cestr[] omnibus hominibus suis francis et anglicis et universis fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Notum vobis facio me recognovisse jus matris mee ecclesie Coventr[] quod habuerat et habere debebat in capella sancti Michaelis que sita est in feudo meo in villa de Coventr[] et in omnibus capellis tam constitutis quam constituendas in feudo meo et in omnibus aliis pertinentiis ad prefatam capellam pertinentibus infra villam et extra tam in terris quam in decimis et oblationibus et pro vivis et pro mortuis factis et in omni jure parochiali Hanc autem recognitionem feci inductus testimonio multorum et ex inspectione carte avi mei Ranulfi Comitis et nichilominus carte patris mei Hugonis Comitis qui capellam predictam sancti Michaelis ecclesie Coventr[] in perpetuam elemosinam concesserant et sigillis suis firmaverant imperpetuum Sciant igitur tam presentes quam futuri quod ego ad preces venerabilis patris mei Hugonis ejusdem ecclesie episcopi concessi in puram et perpetuam elemosinam Priori et ejus successoribus ecclesie Cov[] sepedictam capellam sancti Michaelis cum omnibus capellis ad eam pertinentibus et cum omni jure parochiali scilicet cum capella de Stokes et capella de Wike et capella de Stivechal[] et capella de Ekeleshal et capella de Folkeshull[] et capella de Billeneia et capella de Spanna et capella de Anesti et capella de Sulfton[] et cum omni jure parochiali omnium villarum ad easdem capellas pertinencium scilicet Witeleia et Pinneleia et Keresleia et Wadburleia et Bisseleia et si que sunt alie vel ad majorem capellam sancti Michaelis vel ad minores predictas pertinentes vel si que alie constituentur infra terminos earundem capellarum Hanc ergo donacionem et concessionem meam feci publice et solempniter in ecclesia Coventr[] tercio anno regni regis Ricardi mense Julii in festo sanctorum Abdon et Sennes et cartam meam super altare ponens anulo aureo de donacione ista ecclesiam Coventr[] investivi et imperpetuum confirmavi Hiis testibus Magistro Roberto de Salop[] Magistro Ricardo Thesaurario de Lichefeld Willelmo de Clavill[] Thesaurario Cestr[] Ada Noel Thoma Noel Radulfo de Maisnill[] Warin[] Petro Ruald Hugone de Nova Villa Willelmo de Hardredeshull[] Rogero de Camvill[] Willelmo de Aula Garard Vinetar Ricardo filio Fordwin[] et multis aliis
Markups
Names Markup:
Ranulfus Comes Cestrname[] omnibus hominibus suis francis et anglicis et universis fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Notum vobis facio me recognovisse jus matris mee ecclesie Coventrname[] quod habuerat et habere debebat in capella sancti Michaelis que sita est in feudo meo in villa de Coventr[] et in omnibus capellis tam constitutis quam constituendas in feudo meo et in omnibus aliis pertinentiis ad prefatam capellam pertinentibus infra villam et extra tam in terris quam in decimis et oblationibus et pro vivis et pro mortuis factis et in omni jure parochiali Hanc autem recognitionem feci inductus testimonio multorum et ex inspectione carte avi mei Ranulfi Comitisname et nichilominus carte patris mei Hugonis Comitisname qui capellam predictam sancti Michaelis ecclesie Coventrname[] in perpetuam elemosinam concesserant et sigillis suis firmaverant imperpetuum Sciant igitur tam presentes quam futuri quod ego ad preces venerabilis patris mei Hugonisname ejusdem ecclesie episcopi concessi in puram et perpetuam elemosinam Priori et ejus successoribus ecclesie Covname[] sepedictam capellam sancti Michaelis cum omnibus capellis ad eam pertinentibus et cum omni jure parochiali scilicet cum capella de Stokes et capella de Wike et capella de Stivechal[] et capella de Ekeleshal et capella de Folkeshull[] et capella de Billeneia et capella de Spanna et capella de Anesti et capella de Sulfton[] et cum omni jure parochiali omnium villarum ad easdem capellas pertinencium scilicet Witeleia et Pinneleia et Keresleia et Wadburleia et Bisseleia et si que sunt alie vel ad majorem capellam sancti Michaelis vel ad minores predictas pertinentes vel si que alie constituentur infra terminos earundem capellarum Hanc ergo donacionem et concessionem meam feci publice et solempniter in ecclesia Coventrname[] tercio anno regni regis Ricardi mense Julii in festo sanctorum Abdon et Sennes et cartam meam super altare ponens anulo aureo de donacione ista ecclesiam Coventrname[] investivi et imperpetuum confirmavi Hiis testibus Magistro Roberto de Salopname[] Magistro Ricardo Thesaurario de Lichefeldname Willelmo de Clavill[] Thesaurario Cestrname[] Ada Noelname Thoma Noelname Radulfo de Maisnill[] Warinname[] Petro Rualdname Hugone de Nova Villaname Willelmo de Hardredeshullname[] Rogero de Camvillname[] Willelmo de Aulaname Garard Vinetarname Ricardo filio Fordwinname[] et multis aliis