Charter Document - 00410120

Charter Document - 00410120


Charter Number: 00410120
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis hanc esse conventionem inter monachos de Font[ibus] et dominum Rogerum de Molb[] et filios suos Nigellum et Robertum quod Rogerus et filii sui concesserunt et dederunt et carta sua confirmaverunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Font[ibus] in perpetuam elemosinam totam terram de Birnebem cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano pratis et aquis et pasturis in viis et semitis per rectas divisas suas plenarias scilicet de Felebriggebec usque ad metas de Rippeleia sicut unquam melius et liberius illam terram tenuerunt Et hanc terram cum pertinenciis suis imperpetuum habebunt monachi solutam quietam ab omni servicio et consuetudine et ita in liberam et propriam possessionem et ad sartandum et donandum et vendendum ita quod terra ubi nemus est cum tota alia terra de Birnebem imperpetuum predicte ecclesie de Font[ibus] remanebit et quod nichil Rogerus et filii sui ibi retinuerunt preter cervum et cervam aprum et capreolam et aves que alias capiunt Sed et forestarii mei non habebunt ibi potestatem nec de aliqua re se intromittent nisi de predictis feris et avibus custodiendis Hoc etiam statutum est inter nos quod servientes de Birnebem securitatem facient fide vel juramento fratribus ejusdem loci quod de feris non capient ejusdem foreste neque de avibus quas in carta sua Rogerus et filii sui sibi retinuerunt Et si aliquis de servientibus monachorum deprehensus fuerit monachi de eo rectum facient prout capitulum Eboraci decreverit Et propter hanc conventionem Rogerus de Mub[] accepit a monachis cccl marcas argenti Ad hoc tenendum et garentizandum et defendendum monachis imperpetuum contra omnes homines et contra omnes feminas Rogerus de Mub[] et filii ejus Nigellus et Robertus fidem affidaverunt et Robertus de Daivilla Radulfus de Bavveir Hugo Maleb[] Turgis filius Malgeri Robertus Busci Et pro concessione et confirmatione hujus conventionis Nigellus filius Rogeri de Mub[] v marcas a monachis recepit Testes capitulum ecclesie Sancte Marie Ebor[] Philippus prior Sancte Trinitatis magister Suanus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis hanc esse conventionem inter monachos de Font[ibus]name et dominum Rogerum de Molbname[] et filios suos Nigellumname et Robertumname quod Rogerusname et filii sui concesserunt et dederunt et carta sua confirmaverunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Font[ibus]name in perpetuam elemosinam totam terram de Birnebem cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano pratis et aquis et pasturis in viis et semitis per rectas divisas suas plenarias scilicet de Felebriggebec usque ad metas de Rippeleia sicut unquam melius et liberius illam terram tenuerunt Et hanc terram cum pertinenciis suis imperpetuum habebunt monachiname solutam quietam ab omni servicio et consuetudine et ita in liberam et propriam possessionem et ad sartandum et donandum et vendendum ita quod terra ubi nemus est cum tota alia terra de Birnebem imperpetuum predicte ecclesie de Font[ibus]name remanebit et quod nichil Rogerusname et filii sui ibi retinuerunt preter cervum et cervam aprum et capreolam et aves que alias capiunt Sed et forestarii mei non habebunt ibi potestatem nec de aliqua re se intromittent nisi de predictis feris et avibus custodiendis Hoc etiam statutum est inter nos quod servientes de Birnebemname securitatem facient fide vel juramento fratribusname ejusdem loci quod de feris non capient ejusdem foreste neque de avibus quas in carta sua Rogerusname et filii sui sibi retinuerunt Et si aliquis de servientibus monachorumname deprehensus fuerit monachiname de eo rectum facient prout capitulum Eboraciname decreverit Et propter hanc conventionem Rogerus de Mubname[] accepit a monachisname cccl marcasnumeral argenti Ad hoc tenendum et garentizandum et defendendum monachisname imperpetuum contra omnes homines et contra omnes feminas Rogerus de Mubname[] et filii ejus Nigellusname et Robertusname fidem affidaverunt et Robertus de Daivillaname Radulfus de Bavveirname Hugo Malebname[] Turgis filius Malgeriname Robertus Busciname Et pro concessione et confirmatione hujus conventionis Nigellus filius Rogeri de Mubname[] v marcasnumeral a monachisname recepit Testes capitulum ecclesie Sancte Marie Eborname[] Philippus prior Sancte Trinitatisname magister Suanusname