Charter Document - 00401034
| Charter Number: | 00401034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1237 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo primo coram Roberto de Lexintune Willelmo de Eboraco Ada filio Willelmi et Willelmo de Cullewrthe justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hamonem Pecche petentem et Rannulphum abbatem Ramesiensem tenentem de duabus carucatas terra cum pertinentiis in Overe excepta advocatione ecclesia ejusdem manerii unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Hamo recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesia sua de Rameseya et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesia sue de Rameseya in perpetuum Et idem abbas recepit predictum Hamonem et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua de Rameseie inperpetuum
