Charter Document - 00400182

Charter Document - 00400182


Charter Number: 00400182
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Return
Date: 1133 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f47r)

Charter:

Henricus Rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis de Huntedoneschire salutem Sciatis quia Willelmus de Houctona camerarius meus coram me quiete et libere reddidit Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseia et abbati Waltero et successoribus suis et monachis ibidem Deo servientibus manerium de Bradenache cum hyda terre de Giddyng et cum omni pertinentia que ad Bradenache pertinet quod manerium erat de jure ipsius ecclesie Sed Willelmo concessum fuit in vita sua tantum ita quod pro hac redditione Willelmi dedit ei abbas Walterus centum marcas argenti ut nec ipse nec aliquis heres ejus quicquam in eo amodo clamaret Sed quietum ecclesie predicte in perpetuum remaneret Quare volo et precipio quod predicta ecclesia et abbas manerium illud amodo in pace et libere et quiete teneat cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et rebus ei pertinentibus cum soca et saca et tol et theam et infangenethef et cum omnibus aliis libertatibus terre pertinentibus cum quibus abbas alia dominia sua quietius tenet Hoc quoque Willelmus coram me abbati pepigit quod supra altare Sancti Benedicti quiete reddet cartas omnes et omnes confirmationes quas habet de domo vel tenura illius manerii Testibus Johanne Episcopo Lexoviensi et Episcopo Carliolensi et Roberto de Sigillo et Rogero de Fisc[amp] et R[oberto] comite Gloecestrie et A[lberico] de Ver et R[oberto] de Ver et R[oberto] de Curci et Hugone Bigot et G[alfrido] filio Pagani et G[alfrido] de Magna Villa et Willelmo de Glasto et Roberto Arundel et G[aufrido] de Furnis apud Falesiam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Henricus Rex Anglorumname archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis de Huntedoneschire salutem Sciatis quia Willelmus de Houctona camerariusname meus coram me quiete et libere reddidit Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseianame et abbati Walteroname et successoribus suis et monachisname ibidem Deo servientibus manerium de Bradenache cum hyda terre de Giddyng et cum omni pertinentia que ad Bradenache pertinet quod manerium erat de jure ipsius ecclesiename Sed Willelmoname concessum fuit in vita sua tantum ita quod pro hac redditione Willelminame dedit ei abbas Walterusname centum marcas argenti ut nec ipse nec aliquis heres ejus quicquam in eo amodo clamaret Sed quietum ecclesiename predicte in perpetuum remaneret Quare volo et precipio quod predicta ecclesianame et abbasname manerium illud amodo in pace et libere et quiete teneat cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et rebus ei pertinentibus cum soca et saca et tol et theam et infangenethef et cum omnibus aliis libertatibus terre pertinentibus cum quibus abbasname alia dominia sua quietius tenet Hoc quoque Willelmusname coram me abbatiname pepigit quod supra altare Sancti Benedictiname quiete reddet cartas omnes et omnes confirmationes quas habet de domo vel tenura illius manerii Testibus Johanne Episcopo Lexoviensiname et Episcopo Carliolensiname et Roberto de Sigilloname et Rogero de Fisc[amp]name et R[oberto] comite Gloecestriename et A[lberico] de Vername et R[oberto] de Vername et R[oberto] de Curciname et Hugone Bigotname et G[alfrido] filio Paganiname et G[alfrido] de Magna Villaname et Willelmo de Glastoname et Roberto Arundelname et G[aufrido] de Furnis apud Falesiam