Charter Document - 00400164

Charter Document - 00400164


Charter Number: 00400164
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1109 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f38r)

Charter:

Henricus Rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me pro Dei amore et animabus patris et matris mee et pro remissione peccatorum meorum et pro pace et stabilitate regni mei concessisse et confirmasse ecclesie Sancti Benedicti de Rameseia et Aldwino abbati et monachis ejusdem ecclesie in perpetuum socam et sacam et tol et theam et infangenetheof et hamsokne et grithbriche et forestal et blodwite et murdre et wrec maris et omnes libertates et omnia placita ad coronam meam pertinentia apud Bramcestre et Ryngstede et apud Claclose hundredum et dimidium cum sexaginta quatuor socamannis ad hundredum pertinentibus scilicet infra Bychamdich et apud forum de Dunham quod pertinet ad Wynebodesham ita bene et libere sicut ego ipse melius et liberius habeo alicubi in Anglia et sicut cartae predecessorum meorum regum Anglie plenius attestantur Volo etiam et firmiter precipio quod predictus abbas et ecclesia habeant socam in omnibus rebus super omnes homines qui sunt in supradicto hundredo et dimidio cujuscumque homines sint Prohibeo itaque ne aliquis de justiciis aut vicecomitibus vel ministris meis per aliquam occasionem de predictis libertatibus injuriam aut vexationem eis faciat vel facere permittat nec penitus intromittat Testibus R[ogero] Episcopo Saresburie Willelmo Episcopo Exonie Reynelmo Episcopo Herefordie H[erveo] Episcopo de Ely Roberto Episcopo Lincolnie B[ernardo] Episcopo de Sancto David R[anulpho] Cancellario W[illelmo] de Tancherville R[anulpho] Basset M[ilone] de Gloucestre R[oberto] de Oilli G[alfrido] de Clint[one] Ursone de Abetot R[ogero] Bigot N[igello] de Albenni W[illelmo] Camerario de Houctone apud Wyntoniam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Henricus Rex Anglorumname archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis me pro Dei amore et animabus patris et matris mee et pro remissione peccatorum meorum et pro pace et stabilitate regni mei concessisse et confirmasse ecclesie Sancti Benedicti de Rameseianame et Aldwino abbatiname et monachisname ejusdem ecclesie in perpetuum socam et sacam et tol et theam et infangenetheof et hamsokne et grithbriche et forestal et blodwite et murdre et wrec maris et omnes libertates et omnia placita ad coronam meam pertinentia apud Bramcestre et Ryngstede et apud Claclose hundredum et dimidium cum sexaginta quatuor socamannis ad hundredum pertinentibus scilicet infra Bychamdich et apud forum de Dunham quod pertinet ad Wynebodesham ita bene et libere sicut ego ipse melius et liberius habeo alicubi in Anglia et sicut cartae predecessorum meorum regum Anglie plenius attestantur Volo etiam et firmiter precipio quod predictus abbasname et ecclesianame habeant socam in omnibus rebus super omnes homines qui sunt in supradicto hundredo et dimidio cujuscumque homines sint Prohibeo itaque ne aliquis de justiciis aut vicecomitibus vel ministris meis per aliquam occasionem de predictis libertatibus injuriam aut vexationem eis faciat vel facere permittat nec penitus intromittat Testibus R[ogero] Episcopo Saresburiename Willelmo Episcopo Exoniename Reynelmo Episcopo Herefordiename H[erveo] Episcopo de Elyname Roberto Episcopo Lincolniename B[ernardo] Episcopo de Sancto Davidname R[anulpho] Cancellarioname W[illelmo] de Tanchervillename R[anulpho] Bassetname M[ilone] de Gloucestrename R[oberto] de Oilliname G[alfrido] de Clint[one]name Ursone de Abetotname R[ogero] Bigotname N[igello] de Albenniname W[illelmo] Camerario de Houctonename apud Wyntoniam