Charter Document - 00400141
| Charter Number: | 00400141 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Placita coram Rogero de Seytone et sociis suis justiciariis itinerantibus apud Huntingdoniam a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sexto Assisa venit re cognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Woldhyrist que vacat et cetera et cujus advocationem Johannes Mowyuns dicit ad se pertinere quam advocationem abbas de Rameseye et prior Sancti Ivonis ei deforciaverunt Et unde idem Johannes dicit quod quidam Radulphus avus predicti Johannis cujus heres ipse est tempore pacis et tempore Henrici regis avi domini regis nunc presentavit quemdam Willelmum clericum suum ad predictam ecclesiam qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem ecclesia Et ultimo obiit persona in eadem tanquam a patrono presentatus Et abbas venit et respondit pro se et pro predicto priore Et dicit quod non debet ei inde ad hoc breve respondere quia dicit quod nullum breve de recto currit de anteriori tempore quam de tempore Henrici regis avi domini regis nunc Unde petit judicium si per breve istud quod est de possessione possit ei competere actio narrando de predicto tempore Et abbas ponit loco suo Willelmum le Chamberleyn vel Stephanum de Walsokne et cetera Dies datus est eis de audiendo judicio suo a die Sancti Michaelis in quindecim dies apud Westmonasterium Johannes filius Johannis essoniator magistri Stephani de Walsokne et Robertus filius Willelmi es somniator Willelmi le Chamberleyn alterius attornati ejusdem abbatis obtulere se quarto die versus Johannem Mowyn de placito assise ultime presentationis quam ipse arraniavit versus eum de ecclesia de Woldhyrst Et ipse non venit et fuit conquerens Ideo essoniator inde sine die Et Johannes et plegii sui de prosequendo in misericordia Et predictus abbas habeat breve ad episcopum Lincolniensem quod non obstante reclamatione predicti Johannis ad presentationem predicti abbatis ad predictam ecclesiam idoneam personam admittat
Markups
Names Markup:
Placita coram Rogero de Seytonename et sociis suis justiciariis itinerantibusname apud Huntingdoniam a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo sextodate Assisa venit re cognitura quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Woldhyristname que vacat et cetera et cujus advocationem Johannes Mowyunsname dicit ad se pertinere quam advocationem abbas de Rameseyename et prior Sancti Ivonisname ei deforciaverunt Et unde idem Johannesname dicit quod quidam Radulphus avus predicti Johannisname cujus heres ipse est tempore pacis et tempore Henrici regis avi domini regisname nunc presentavit quemdam Willelmum clericumname suum ad predictam ecclesiam qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem ecclesia Et ultimo obiit persona in eadem tanquam a patrono presentatus Et abbasname venit et respondit pro se et pro predicto priorename Et dicit quod non debet ei inde ad hoc breve respondere quia dicit quod nullum breve de recto currit de anteriori tempore quam de tempore Henrici regis avi domini regisname nunc Unde petit judicium si per breve istud quod est de possessione possit ei competere actio narrando de predicto tempore Et abbasname ponit loco suo Willelmum le Chamberleynname vel Stephanum de Walsoknename et cetera Dies datus est eis de audiendo judicio suo a die Sancti Michaelis in quindecim dies apud Westmonasterium Johannes filius Johannis essoniator magistri Stephani de Walsoknename et Robertus filius Willelmi es somniator Willelmi le Chamberleynname alterius attornati ejusdem abbatisname obtulere se quarto die versus Johannem Mowynname de placito assise ultime presentationis quam ipse arraniavit versus eum de ecclesia de Woldhyrstname Et ipse non venit et fuit conquerens Ideo essoniator inde sine die Et Johannesname et plegii sui de prosequendo in misericordia Et predictus abbasname habeat breve ad episcopum Lincolniensemname quod non obstante reclamatione predicti Johannisname ad presentationem predicti abbatisname ad predictam ecclesiamname idoneam personam admittat
