Charter Document - 00400138

Charter Document - 00400138


Charter Number: 00400138
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1261
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto die Lunae in festo Sancti Valentini Hugo abbas de Rameseye venit apud Huntingdone coram domino Nicholao de Turry et domino Nicholao de Hanlou et domino Adam de Grevville justiciariis domini regis itinerantibus et petiit libertatem suam qua ipse et praedecessores sui hactenus usi sunt sibi concedi Scilicet quod brevia originalia vicecomiti directa de terris et tenementis infra banleucam suam de Rameseye sibi liberentur Et similiter quod placitare possit et terminare omnia placita coronam domini regis contingentia infra eandem banleaucam coram justiciariis suiis quos ad hoc constituet Ut coram eis singulis conquerentibus infra eandem banleucam suam plena exhibeatur iustitia Et milites totius comitatus super hoc requisiti recordantur quod praedictus abbas et omnes praedecessor res sui in unoquoque itinere justiciariorum temporibus retroactis scilicet in itinere Roberti de Lexintone Willelmi de Eboraco Henrici de Bathonia et Simonis de Wautone usi fuerunt libertate praedicta Et ideo liberantur ei brevia originalia infra dictam banleucam tenementa tangentia Et similiter placita tangentia coronam domini regis infra eandem banleucam sunt ei concessa et caetera

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto die Lunae in festo Sancti Valentini Hugo abbas de Rameseyename venit apud Huntingdone coram domino Nicholao de Turryname et domino Nicholao de Hanlouname et domino Adam de Grevville justiciariis domini regis itinerantibusname et petiit libertatem suam qua ipse et praedecessores sui hactenus usi sunt sibi concedi Scilicet quod brevia originalia vicecomitiname directa de terris et tenementis infra banleucam suam de Rameseye sibi liberentur Et similiter quod placitare possit et terminare omnia placita coronam domini regisname contingentia infra eandem banleaucam coram justiciariisname suiis quos ad hoc constituet Ut coram eis singulis conquerentibus infra eandem banleucam suam plena exhibeatur iustitia Et milites totius comitatus super hoc requisiti recordantur quod praedictus abbasname et omnes praedecessor res sui in unoquoque itinere justiciariorumname temporibus retroactis scilicet in itinere Roberti de Lexintonename Willelmi de Eboraconame Henrici de Bathonianame et Simonis de Wautonename usi fuerunt libertate praedicta Et ideo liberantur ei brevia originalia infra dictam banleucam tenementa tangentia Et similiter placita tangentia coronam domini regisname infra eandem banleucam sunt ei concessa et caetera