Charter Document - 00400122

Charter Document - 00400122


Charter Number: 00400122
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex dilectis et fidelibus suis Thome de Weylonde Johanni de Kyrkeby Radulpho de Hengham et Nicholao de Stapeltone salutem Cum nuper assignaverimus dilectum et fidelem nostrum Johannem de Vallibus et vos prefatos Thomam Johannem et Radulphum ad videndum metas bundas et divisas per quas comitatus noster Cantebrigie separatur et limitatur a comitatu nostro Huntingdonie ac vos prefati Thomas et Johannes et Raduphus simul cum prefato Johanne de Vallibus quamdam inquisitionem tantum apud Staneground per milites et alios probos et legales homines tam de predictis duobus comitatibus quam de partibus comitatuum Lincolnie et Norhamtonie propinquioribus metis bundis et divisis illis feceritis ita quod mete bunde et divise per visum vestrum adhuc restant faciende et ponende sicut pro certo intelleximus Nos volentes negotium illud finaliter perduci ad effectum vobis mandamus quod ad certos dies et loca quos ad hoc in confinio comitatuum Cantebrigie et Huntingdonie provideritis in propriis personis vestris in eodem confinio conveniatis et per juratos dicte inquisitionis et alios de partibus illis si necesse fuerit et per visum vestrum juxta discretionem vestram et tenorem ejusdem inquisitionis certas metas bundas et divisas inter eosdem comitatus Cantebrigie et Huntingdonie sine dilatione fieri poni et assignari faciatis duraturas inperpetuum Et quid inde feceritis sine more dispendio distincte et aperte constare faciatis Mandavimus enim vicecomitibus nostris predictorum quatuor comitatuum quod ad certos dies et cetera quos eis in confinio predicto scire faceretis venire facerent coram nobis juratores inquisitionis predicte et preter illos alios tam milites quam alios probos et legales homines de predictis quatuor comitatibus qui melius sciant et velint dicere veritatem et per quos negotium predictum citius et melius si necesse fuerit posset finaliter expediri In cujus rei et cetera Teste Rege apud Westmonasterium duodecimo die Junii anno dicti regis tertio decimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Rexname dilectis et fidelibus suis Thome de Weylondename Johanni de Kyrkebyname Radulpho de Henghamname et Nicholao de Stapeltonename salutem Cum nuper assignaverimus dilectum et fidelem nostrum Johannem de Vallibusname et vos prefatos Thomamname Johannemname et Radulphumname ad videndum metas bundas et divisas per quas comitatus noster Cantebrigie separatur et limitatur a comitatu nostro Huntingdonie ac vos prefati Thomasname et Johannesname et Raduphusname simul cum prefato Johanne de Vallibusname quamdam inquisitionem tantum apud Staneground per milites et alios probos et legales homines tam de predictis duobus comitatibus quam de partibus comitatuum Lincolnie et Norhamtonie propinquioribus metis bundis et divisis illis feceritis ita quod mete bunde et divise per visum vestrum adhuc restant faciende et ponende sicut pro certo intelleximus Nos volentes negotium illud finaliter perduci ad effectum vobis mandamus quod ad certos dies et loca quos ad hoc in confinio comitatuum Cantebrigie et Huntingdonie provideritis in propriis personis vestris in eodem confinio conveniatis et per juratos dicte inquisitionis et alios de partibus illis si necesse fuerit et per visum vestrum juxta discretionem vestram et tenorem ejusdem inquisitionis certas metas bundas et divisas inter eosdem comitatus Cantebrigie et Huntingdonie sine dilatione fieri poni et assignari faciatis duraturas inperpetuum Et quid inde feceritis sine more dispendio distincte et aperte constare faciatis Mandavimus enim vicecomitibus nostris predictorum quatuor comitatuum quod ad certos dies et cetera quos eis in confinio predicto scire faceretis venire facerent coram nobis juratores inquisitionis predicte et preter illos alios tam milites quam alios probos et legales homines de predictis quatuor comitatibus qui melius sciant et velint dicere veritatem et per quos negotium predictum citius et melius si necesse fuerit posset finaliter expediri In cujus rei et cetera Teste Regename apud Westmonasterium duodecimo die Junii anno dicti regis tertio decimo