Charter Document - 00400114
Charter Number: | 00400114 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancte Katerine anno regni regis Henrici filii regis Johannis nono coram Martino de Pateshille Thoma de Muletune Thoma de Heidene Roberto de Lexyntone Gaufrido le Sauvage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem abbatem Rameseie petentem per Johannem de Huntedone positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Bevville tenentem de tribus virgatis terre cum pertinentiis in Waltone unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognovit predictas tres virgatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti habendum et tenendum eidem Roberto et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseia inperpetuum Reddendo inde annuatim unam marcam ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione fine et concordia idem Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione ecclesie ejusdem ville inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in crastino Sancte Katerine anno regni regis Henrici filii regis Johannis nono coram Martino de Pateshillename Thoma de Muletunename Thoma de Heidenename Roberto de Lexyntonename Gaufrido le Sauvage justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hugonem abbatem Rameseiename petentem per Johannem de Huntedonename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Bevvillename tenentem de tribus virgatis terre cum pertinentiis in Waltone unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbasname recognovit predictas tres virgatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Robertiname habendum et tenendum eidem Robertoname et heredibus suis de predicto abbatename et successoribus suis et ecclesia sua de Rameseianame inperpetuum Reddendo inde annuatim unam marcam ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione fine et concordia idem Robertusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi abbatiname et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione ecclesie ejusdem ville inperpetuum