Charter Document - 00400101

Charter Document - 00400101


Charter Number: 00400101
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntedone in octavis Assumptionis Beate Marie anno regni Ricardi tertio coram Gaufrido filio Petri et Osberto filio Hervei et Willelmo Ruffo et Michaele Belethe et Willelmo filio Ricardi et Simone de Pateshille justiciariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem de Rameseie per Walterum de Stivecle senescallum ejusdem abbatis positum in loco suo in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum et abbatem de Saltreya et conventum utriusque loci per Rogerum cellerarium de Saltreia et fratrem Willelmum monachum positos in loco ejusdem abbatis in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de marisco inter Withlesmare et Ubbemare unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod omnes lade quas monachi de Saltreya fecerant in illo marisco ob stipabuntur excepta illa magna lada que vadit de Withlesmare versus Saltreyam que remanebit aperta per quam ipsi monachi de Saltreia adducent lapides et cetera necessaria ad constructionem monasterii sui et aliarum officinarum suarum et monachi de Saltreia habebunt unam parvam casam tantum super ipsam ladam in qua ad ductores lapidum quiescere possint cum opus fuerit et nullam aliam cassam nec domum in marisco illo facient preter illam solam nec arbores plantabunt nec curtilagium nec ladas nec trencheias ulterius facient ibi nec patientur ut piscatores sui intrent in marras monachorum de Rameseie piscandi cause Pratum quoque quod Willelmus Brito falsare solebat quietum remanet abbati et monachis de Rameseie Ita quod omni tempore quo prata in defensione esse solent et debent fratres Saltreie averia sua ab illo custodient nec illud scienter depasci sinent custodient etiam aveira sua ne damnum faciant in retibus piscatorum de Rameseie que suspendi solent juxta maras de Hubbermare et de Withlesmare et si damnum fecerint fratres de Saltreya solvent damnum sicut piscatores de Rameseie probare poterunt per testes et per juramentum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Huntedone in octavis Assumptionis Beate Marie anno regni Ricardi tertio coram Gaufrido filio Petriname et Osberto filio Herveiname et Willelmo Ruffoname et Michaele Belethename et Willelmo filio Ricardiname et Simone de Pateshille justiciariis domini regisname et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem de Rameseiename per Walterum de Stivecle senescallumname ejusdem abbatisname positum in loco suo in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum et abbatem de Saltreyaname et conventum utriusque loci per Rogerum cellerarium de Saltreianame et fratrem Willelmum monachumname positos in loco ejusdem abbatisname in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de marisco inter Withlesmare et Ubbemare unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod omnes lade quas monachi de Saltreyaname fecerant in illo marisco ob stipabuntur excepta illa magna lada que vadit de Withlesmare versus Saltreyam que remanebit aperta per quam ipsi monachi de Saltreia adducent lapides et cetera necessaria ad constructionem monasterii sui et aliarum officinarum suarum et monachi de Saltreianame habebunt unam parvam casam tantum super ipsam ladam in qua ad ductores lapidum quiescere possint cum opus fuerit et nullam aliam cassam nec domum in marisco illo facient preter illam solam nec arbores plantabunt nec curtilagium nec ladas nec trencheias ulterius facient ibi nec patientur ut piscatores sui intrent in marras monachorum de Rameseiename piscandi cause Pratum quoque quod Willelmus Britoname falsare solebat quietum remanet abbatiname et monachis de Rameseiename Ita quod omni tempore quo prata in defensione esse solent et debent fratres Saltreiename averia sua ab illo custodient nec illud scienter depasci sinent custodient etiam aveira sua ne damnum faciant in retibus piscatorum de Rameseie que suspendi solent juxta maras de Hubbermare et de Withlesmare et si damnum fecerint fratres de Saltreya solvent damnum sicut piscatores de Rameseie probare poterunt per testes et per juramentum