Charter Document - 00400096
Charter Number: | 00400096 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f52v) Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f46r) |
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Lincolnie et justiciariis et vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Huntedoneschira salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseia et abbati et monachis suis in perpetuam elemosinam manerium de Waltone cum omnibus ejus appendiciis in terris et bosco et mariscis et omnibus aliis rebus sicut Albreda que fuit uxor Eustachii de Scellea cujus hoc manerium hereditas fuit eis illud dedit et concessit et sicut Walterus de Bolebech dominus feodi illius cum ipsa Albreda hoc coram me concessit Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et abbas et monachi teneat nunc et usque in sempiternum predictum manerium cum omnibus que illi pertinent in bosco in plano in pratis et pasturis in aqua et extra in mariscis in via in semitis in omnibus rebus cum soca et saca et thol et theam et infangenetheof cum omnibus libertatibus et consuetudinibus terre illius pertinentibus cum quibus aliquis illud melius et quietius tenuit Et amodo sit in protectione mea sicut alie terre ipsius abbatie que est elemosina mea Testibus [Brienno] filio comitis et Milone Gloecestrie et R[icardo] de Curci et A[lberico] de Ver et Eustachio filio Johannis apud Wyntoniam
Markups
Names Markup:
Henricus rex Anglorumname episcopo Lincolniename et justiciariis et vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Huntedoneschira salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Rameseianame et abbatiname et monachisname suis in perpetuam elemosinam manerium de Waltone cum omnibus ejus appendiciis in terris et bosco et mariscis et omnibus aliis rebus sicut Albreda que fuit uxor Eustachii de Scelleaname cujus hoc manerium hereditas fuit eis illud dedit et concessit et sicut Walterus de Bolebech dominusname feodi illius cum ipsa Albredaname hoc coram me concessit Quare volo et firmiter precipio quod ecclesianame predicta et abbasname et monachiname teneat nunc et usque in sempiternum predictum manerium cum omnibus que illi pertinent in bosco in plano in pratis et pasturis in aqua et extra in mariscis in via in semitis in omnibus rebus cum soca et saca et thol et theam et infangenetheof cum omnibus libertatibus et consuetudinibus terre illius pertinentibus cum quibus aliquis illud melius et quietius tenuit Et amodo sit in protectione mea sicut alie terre ipsius abbatiename que est elemosina mea Testibus [Brienno] filio comitisname et Milone Gloecestriename et R[icardo] de Curciname et A[lberico] de Vername et Eustachio filio Johannisname apud Wyntoniam