Charter Document - 00400092
Charter Number: | 00400092 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1134 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Patris Et Filii et Spiritus Sancti Ego Albreda filia Remelini quae fui uxor Eustachii de Sellea omnibus praesentibus et futuris notum facio quod paucis annis post obitum viri mei evolutis divina miseratione respecta et inspiratione conpuncta pro salute animae meae et viri mei et antecessorum meorum dedi et concessi et hac praesenti carta mea confirmavi Deo et ecclesiae Sancti Benedicti de Rameseia et abbati et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam manerium de Waltona quod jure hereditario meum fuit tenend ipsi ecclesiae inperpetuum cum omnibus appendiciis et pertinentiis suis infra villam et extra scilicet in terris in pratis in pascuis in bosco et in plano in aquis et mariscis cum insula quae Anglice Higkeneia appellatur et cum omnibus aliis rebus cum libertatibus quoque et consuetudinibus eidem terrae pertinentibus sicut ego vel aliquis praedecessorum meorum umquam liberius et quietius tenuimus volo itaque et firmiter concedo quod praedicti ecclesia et monachi habeant et teneant praedictum manerium inperpetuum cum omnibus pertinentiis suis et quietum et absolutum a me et ab omnibus heredibus meis et ab omni humana servitute et exactione quantum ad me et heredes meos pertinet Hanc autem donationem meam feci praedictis ecclesiae et monachis praesentibus et assentiente domino Waltero de Bolebech de cujus feudo fuit ipsum manerium et Hugone filie et herede ipsius Walteri et Eustachio filio et herede meo in praesentia Christianissimi regis Henrici anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi millesimo centesimo tricesimo quarto regni vero ipsus Henrici regis tricesimo quinto Et ut haec mea donatio firma sit et stabilis eam sigilli mei inpressione curavi roborare Sub his testibus domino meo Waltero de Bolebech domino feoudi illius et Hugone filio et herede ipsis us domino Henrico Archidyacono Huntedoniae Eustachio filio et herede meo Brien filio Galfridi de Scalariis Berengarii Monacho Henrico de Wichentone Widone Juvene Rogero Mowyn Godrich de Ailingtona Alin de Gillinges Roberto de Cuningtone Willelmo de Lindeseya Johanne filio Widonis de Burwelle Willelmo Britone cum hominibus suis Roberto et Alemmo Rogero et Osketel Clericis Willelmo Coco Godman de Laushille et aliis multis Quisquis igitur hanc meam donationem infringere vel delere praesumpserit deleat eum Deus de libro vitae et cum Dathan et Abyton in profundum gehennae ignium demergetur Amen Qui vero eam firmare solidare et ampliare studuerint vitam et requiem sempiternam cum Sanctis omnibus obtineant inperpetuum Amen Amen Amen
Markups
Names Markup:
In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Patris Et Filii et Spiritus Sancti Ego Albreda filia Remelini quae fui uxor Eustachii de Selleaname omnibus praesentibus et futuris notum facio quod paucis annis post obitum viri mei evolutis divina miseratione respecta et inspiratione conpuncta pro salute animae meae et viri mei et antecessorum meorum dedi et concessi et hac praesenti carta mea confirmavi Deo et ecclesiae Sancti Benedicti de Rameseianame et abbatiname et monachisname ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam manerium de Waltona quod jure hereditario meum fuit tenend ipsi ecclesiae inperpetuum cum omnibus appendiciis et pertinentiis suis infra villam et extra scilicet in terris in pratis in pascuis in bosco et in plano in aquis et mariscis cum insula quae Anglice Higkeneia appellatur et cum omnibus aliis rebus cum libertatibus quoque et consuetudinibus eidem terrae pertinentibus sicut ego vel aliquis praedecessorum meorum umquam liberius et quietius tenuimus volo itaque et firmiter concedo quod praedicti ecclesianame et monachiname habeant et teneant praedictum manerium inperpetuum cum omnibus pertinentiis suis et quietum et absolutum a me et ab omnibus heredibus meis et ab omni humana servitute et exactione quantum ad me et heredes meos pertinet Hanc autem donationem meam feci praedictis ecclesiae et monachisname praesentibus et assentiente domino Waltero de Bolebechname de cujus feudo fuit ipsum manerium et Hugone filie et herede ipsius Walteriname et Eustachio filio et heredename meo in praesentia Christianissimi regis Henriciname anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi millesimo centesimo tricesimo quarto regni vero ipsus Henrici regis tricesimo quinto Et ut haec mea donatio firma sit et stabilis eam sigilli mei inpressione curavi roborare Sub his testibus domino meo Waltero de Bolebech domino feoudiname illius et Hugone filio et heredename ipsis us domino Henrico Archidyacono Huntedoniaename Eustachio filio et heredename meo Brien filio Galfridi de Scalariisname Berengarii Monachoname Henrico de Wichentonename Widone Juvenename Rogero Mowynname Godrich de Ailingtonaname Alin de Gillingesname Roberto de Cuningtonename Willelmo de Lindeseyaname Johanne filio Widonis de Burwellename Willelmo Britonename cum hominibus suis Robertoname et Alemmoname Rogeroname et Osketel Clericis Willelmo Coco Godman de Laushillename et aliis multis Quisquis igitur hanc meam donationem infringere vel delere praesumpserit deleat eum Deus de libro vitae et cum Dathan et Abyton in profundum gehennae ignium demergetur Amen Qui vero eam firmare solidare et ampliare studuerint vitam et requiem sempiternam cum Sanctis omnibus obtineant inperpetuum Amen Amen Amen