Charter Document - 00400077
| Charter Number: | 00400077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus scire volentibus in hac cartula notum facimus quod ego Reinaldus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro concedimus Gileberto Wydonis filio tam sibi quam heredibus suis Stowe et quicquid habemus in Bluntesham et unam hydam terre in Hyrst cum ea libertate et cum eo servitio quod predictis pertinet terris Gilebertus vero omnem calumniam clamat quietam nominatim de Ringstede et de tribus virgatis terre in Eleswrthe et de soca in Huntedone et de omni alia re Cujus rei testes sunt Herveus Monachus Ebroinus nepos abbatis Ascelinus cognatus ipsius Berengarius Monachus Alanus filius Haraldi Henricus de Wychentune Thomas et Radulphus fratres ejus Ricardus frater Ebroini Gilebertus Capellanus Herebertus Stabularius Ernaldus de Begaville Durandus Cocus Ricardus Cocus Ernaldus Camerarius Warinus Cepel Willelmus Ruffus Radulphus Gulafre Rogerus filius Ulf Marcolf Reinaldus Walterus Stabularius Jordam Alexander et Oliverus filii Hervei monachi
