Charter Document - 00400034
| Charter Number: | 00400034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hamo Pecche petit versus abbatem de Rameseie duas carucatas terre cum pertinentiis in Overe excepta advocatione ecclesie de Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche pater ejus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore Henrici regis avi domini regis capiens inde explecias ad valentiam et cetera et de predicto Gilberto descendit jus terre illius isti Hamoni qui petit ut filio et heredi et quod tale sit jus suum offert et cetera Et abbas venit et defendit jus suum quoniam et cetera et dicit quod non videtur ei quod debeat ei ad breve respondere quia finis inde factus fuit in curia Henrici regis secundi in curia ejusdem regis apud Clarendune inter Robertum quondam abbatem Ramesiensem et Galfridum Pecche fratrem predicti Gilberti annuatim ita quod vita ipsius Galfridi reddat inde septem libras per annum et post mortem ipsius Galfridi deberet tota predicta terra reverti ad predictum abbatem et conventum sine ullo retene mento et clamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche avi predicti Hamonis et profert cyrographum quod finem illum et hoc totum testatur Profert etiam cartam ejusdem Henrici regis que testatur quod ipse concessit et carta sua confirmavit convencionem factam coram eo apud Clarendune inter predictum Robertum abbatem de Rameseie et conventum et predictum Galfridum de tota terra quam idem Galfridus tenuit in Overe et de verbo in verbum sicut supra dictum est et cetera et predictum finem Profert etiam cartam Henrici regis avi domini regis que testatur quod coram eodem rege testatum et recognitum fuit per barones de honore de Rameseie et partium ejusdem ecclesie quod Willelmus Pecche et Elwina uxor ejus non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatis de Rameseie nisi tantummodo in vita sua per septem libras redditus per annum sed post decessum eorem deberet predicta terra reverti in dominium ecclesie et abbatis Et Hamo venit et dicit quod bene potest esse quod finis ille factus fuit sed finis ille non debet ei nocere quia predictus Gilbertus pater ejus feoffatus fuit inde per Hamonem patrem suum et per cartam quam profert et que feoffamentum illud testatur Et idem Gilbertus tenuit terram illam anno et diebus et interim fuit cruce signatus et profectus fuit in Terram sanctam sed ante tradiderat terram illam predicto Galfrido fratri suo ad terminum trium annorum Et si predictus finis factus fuit quando ipse fuit in partibus transmarinis et per ipsum Galfridum qui nihil habuit ibi nisi custodiam et unde dicit quod finis ille non debet ei nocere quia predictus Gilbertus postea rediit in Angliam et intravit in seisinam predicte terre sine contraditione predicti Galfridi et fuit inde in seysina tota vita ipsius Galfridi et post decessum ipsius Galfridi quia obiit sine herede de se intravit ipse in seysina aliarum terrarum ipsius Galfridi eo quod heres ejus fuit et dum profectus fuit ultra mare ad dominum regem qui in partibus transmarinis fuit ad faciendum homagium suum pro terris suis abbas de Rameseie qui tunc fuit abbas disseisivit eum de predicta terra unde dicit quod predictus Gilbertus post finem predictum fuit in seysina de predicta terra ut de feodo et jure et de feoffamento Hamonis patris sui Et hoc paratus est disrationare per corpus cujusdam liberi hominis sui Et abbas venit et dicit quod iste Hamo est heres predicti Galfridi qui predictum finem fecit et est in seysina de omnibus terris suis Et de sicut predictus Galfridus quietum clamavit abbati et conventui de Rameseie de se et heredibus suis per predictum fine et finis non potest dedici et ipse est heres predicti Galfridi petiit judicium si super hoc et super munimenta que habet et ostendit debeat ei respondere et si hoc non sufficit dicet aliud
Markups
Names Markup:
Hamo Pecchename petit versus abbatem de Rameseiename duas carucatas terre cum pertinentiis in Overe excepta advocatione ecclesie de Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche patername ejus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore Henrici regis avi domini regisname capiens inde explecias ad valentiam et cetera et de predicto Gilbertoname descendit jus terre illius isti Hamoniname qui petit ut filio et heredi et quod tale sit jus suum offert et cetera Et abbasname venit et defendit jus suum quoniam et cetera et dicit quod non videtur ei quod debeat ei ad breve respondere quia finis inde factus fuit in curia Henrici regis secundinameregisname secundi in curia ejusdem regis apud Clarendune inter Robertum quondam abbatem Ramesiensemname et Galfridum Pecche fratrem predicti Gilbertiname annuatim ita quod vita ipsius Galfridiname reddat inde septem libras per annum et post mortem ipsius Galfridiname deberet tota predicta terra reverti ad predictum abbatemname et conventumname sine ullo retene mento et clamatione heredum ipsius Galfridiname et posterorum Hamonis Pecche avi predicti Hamonisname et profert cyrographum quod finem illum et hoc totum testatur Profert etiam cartam ejusdem Henrici regisname que testatur quod ipse concessit et carta sua confirmavit convencionem factam coram eo apud Clarendune inter predictum Robertum abbatem de Rameseiename et conventumname et predictum Galfridumname de tota terra quam idem Galfridusname tenuit in Overe et de verbo in verbum sicut supra dictum est et cetera et predictum finem Profert etiam cartam Henrici regis avi domini regisname que testatur quod coram eodem regename testatum et recognitum fuit per barones de honore de Rameseie et partium ejusdem ecclesie quod Willelmus Pecchename et Elwina uxorname ejus non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatis de Rameseiename nisi tantummodo in vita sua per septem libras redditus per annum sed post decessum eorem deberet predicta terra reverti in dominium ecclesie et abbatisname Et Hamoname venit et dicit quod bene potest esse quod finis ille factus fuit sed finis ille non debet ei nocere quia predictus Gilbertus pater ejus feoffatus fuit inde per Hamonem patrem suum et per cartam quam profert et que feoffamentum illud testatur Et idem Gilbertusname tenuit terram illam anno et diebus et interim fuit cruce signatus et profectus fuit in Terram sanctam sed ante tradiderat terram illam predicto Galfrido fratriname suo ad terminum trium annorum Et si predictus finis factus fuit quando ipse fuit in partibus transmarinis et per ipsum Galfridumname qui nihil habuit ibi nisi custodiam et unde dicit quod finis ille non debet ei nocere quia predictus Gilbertusname postea rediit in Angliam et intravit in seisinam predicte terre sine contraditione predicti Galfridiname et fuit inde in seysina tota vita ipsius Galfridiname et post decessum ipsius Galfridiname quia obiit sine herede de se intravit ipse in seysina aliarum terrarum ipsius Galfridiname eo quod heres ejus fuit et dum profectus fuit ultra mare ad dominum regemname qui in partibus transmarinis fuit ad faciendum homagium suum pro terris suis abbas de Rameseiename qui tunc fuit abbasname disseisivit eum de predicta terra unde dicit quod predictus Gilbertusname post finem predictum fuit in seysina de predicta terra ut de feodo et jure et de feoffamento Hamonis patrisname sui Et hoc paratus est disrationare per corpus cujusdam liberi hominis sui Et abbasname venit et dicit quod iste Hamoname est heres predicti Galfridiname qui predictum finem fecit et est in seysina de omnibus terris suis Et de sicut predictus Galfridusname quietum clamavit abbatiname et conventui de Rameseiename de se et heredibus suis per predictum fine et finis non potest dedici et ipse est heres predicti Galfridiname petiit judicium si super hoc et super munimenta que habet et ostendit debeat ei respondere et si hoc non sufficit dicet aliud
