Charter Document - 00400033
Charter Number: | 00400033 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hamo Pecche petit versus Hugonem abbatem Ramesiensem duas carucatas terrae cum pertinentiis in Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche pater suus fuit saisitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore regis Henrici avi domini regis capiens [inde] explecias ad valentiam viginti solidorum et de praedicto Gilberto descendit jus terrae illius isti Hamoni ut filio et heredi et quod ita sit offert et caetera Abbas venit et defendit vim et injuriam et jus suum et nunc et alias et saysinam Gilberti et totum de verbo in verbum et dicit quod non debet ei respondere quia quaedam conventio facta fuit in curia domini regis scilicet coram ipso domino rege apud Clarendune inter Robertum abbatem Ramesiensem et ejusdem loci conventum et Galfridum Pecche tenentem de tota terra quam ipse Galfridus tenuit in villa de Overe de praedicto abbate et conventu et unde placitum et caetera scilicet quod praedictus abbas et conventus concesserunt praedicto Galfrido totam terram illam de Overe cum piscariis et aliis pertinentiis suis tenendam de eo et ejusdem loci conventu tota vita sua pro septem libris ita quod post mortem ipsius Galfridi tota illa terra reverteretur ad ipsum abbatem et in dominium suum sine ullo retenemento et reclamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche Juravit etiam idem Galfridus quod non veniet contra hanc conventionem et profert cyrographum signatum sigillo praedicti Galfridi quod hoc testatur profert etiam cartam confirmationis Henrici regis quae testatur conventionem illam factam coram eo et quae donationem illam confirmat Profert etiam cartam regis Ricardi de confirmatione quae confirmat villam de Overe cum pertinentiis et finem qui super eadem villa factus fuit inter eos profert etiam cartam regis Johannis de confirmatione quae similiter conventionem illam testatur Hamo venit et dicit quod nec cyrographum illud nec cartae illae ei nocere debent nec abbati valere quia quidam Hamo Pecche avus suus habuit duos filios scilicet Gilbertum et Galfridum et idem Hamo dedit terram illam simul cum manero de Corbi in comitatu Lincolniae Gilberto filio suo post nato tenendam de se et heredibus suis ipsi Gilberto et heredibus suis et postea fuit praedictus Gilbertus cruce signatus et voluit proficisci in Terram Sanctam et invadiavit terram illam ad terminium trium annorum Galfrido fratri suo et interim dum idem Gilbertus fuit in Terra Sancta permisit se idem Galfridus inplacitari de terra illa ita quod finis ille tunc factus fuit in absentia sua si unquam factus fuit quia idem Galfridus credidit quod praedictus Gilbertus mortuus esset Postea quando idem Gilbertus rediit poenituit eundem Galfridum finem illum fecisse et reddidit eidem fratri suo seysinam suam et dum idem Gilbertus profectus fuit ad curiam ad faciendum homagium suum domino regi obiit praedictus Galfridus frater suus et praedictus abbas tenuit se cum armis in praedicta terra ita quod semper inplacitavit idem Gilbertus eundem abbatem et successores suos de abbate in abbatem et nunquam potuit ad effectum pervenire quia quidam abbates decesserunt et quidam depositi fuerunt sed semper fuit in prosecutione juris sui Quod ita sit offert et caetera Abbas venit et dicit quod praedictus Hamo Pecche avus nullum feodum habuit in terra illa quia Willelmus pater ipsius Hamonius tenuit terram illam de abbate de Rameseia in vita sua tantum per sex libras per annum et inde profert cartam regis Henrici avi domini regis quae testatur quod per barones de honore de Rameseia et per curiam ejusdem ecclesiae recognitum fuit et testatum coram eo quod Willelmus Peche et Elwina uxor sua non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatiae de Rameseia nisi tantum in vita sua per sex libras per annum et post decessum ipsius terra illa rediret ad dominicum ecclesiae de Rameseia sed post mortem ipsius Willelmi et Elwennae quia Hamo filius suus bene fuit cum domino rege ad petitionem ipsius regis permissum fuit ei quod teneret terram illam tota vita sua ita quod accrevit servitium viginti solidorum Hamo venit et dicit quod Hamo avus suus fuit saysitus de terra illa ut de feodo quicquid ex parte abbatis dicatur et quod terram illam dedit praedicto Gilberto filio suo et patri istius Hamonis et dicit quod Gilbertus pater suus post confectionem illius cyrographi et praedictarum cartarum fuit in saysina et ejectus per abbatem sicut ore dictum est et hoc offert probare per corpus cujusdam liberi hominis sui scilicet Gerardi le Page filii Ricardi Molendinarii et hoc offert ut de visu et auditu et praecepto patris sui et Hamo ponit loco suo Willelmum de Freyney et Robertum Curtpeil et abbas dicit secundurum quod praedictum est et si debeat respondere super munimenta sua prius ostensa dicet aliud et abbas amovet Willelmum de Wichentone et Ranulphum monachum attornatos suos et vult sequi in propria persona Dies datus est a die Sancti Michaelis in unum mensem apud Westmonasterium
Markups
Names Markup:
Hamo Pecchename petit versus Hugonem abbatem Ramesiensemname duas carucatas terrae cum pertinentiis in Overe ut jus suum unde Gilbertus Pecche patername suus fuit saisitus in dominico suo ut de feodo et jure tempore regis Henrici avi domini regisname capiens [inde] explecias ad valentiam viginti solidorum et de praedicto Gilbertoname descendit jus terrae illius isti Hamoniname ut filio et heredi et quod ita sit offert et caetera Abbasname venit et defendit vim et injuriam et jus suum et nunc et alias et saysinam Gilbertiname et totum de verbo in verbum et dicit quod non debet ei respondere quia quaedam conventio facta fuit in curia domini regis scilicet coram ipso domino regename apud Clarendune inter Robertum abbatem Ramesiensemname et ejusdem loci conventumname et Galfridum Pecchename tenentem de tota terra quam ipse Galfridusname tenuit in villa de Overe de praedicto abbatename et conventuname et unde placitum et caetera scilicet quod praedictus abbasname et conventusname concesserunt praedicto Galfridoname totam terram illam de Overe cum piscariis et aliis pertinentiis suis tenendam de eo et ejusdem loci conventuname tota vita sua pro septem libris ita quod post mortem ipsius Galfridiname tota illa terra reverteretur ad ipsum abbatemname et in dominium suum sine ullo retenemento et reclamatione heredum ipsius Galfridiname et posterorum Hamonis Pecchename Juravit etiam idem Galfridusname quod non veniet contra hanc conventionem et profert cyrographum signatum sigillo praedicti Galfridiname quod hoc testatur profert etiam cartam confirmationis Henrici regisname quae testatur conventionem illam factam coram eo et quae donationem illam confirmat Profert etiam cartam regis Ricardiname de confirmatione quae confirmat villam de Overe cum pertinentiis et finem qui super eadem villa factus fuit inter eos profert etiam cartam regis Johannisname de confirmatione quae similiter conventionem illam testatur Hamoname venit et dicit quod nec cyrographum illud nec cartae illae ei nocere debent nec abbati valere quia quidam Hamo Pecche avus suus habuit duos filios scilicet Gilbertumname et Galfridumname et idem Hamoname dedit terram illam simul cum manero de Corbi in comitatu Lincolniae Gilberto filioname suo post nato tenendam de se et heredibus suis ipsi Gilbertoname et heredibus suis et postea fuit praedictus Gilbertusname cruce signatus et voluit proficisci in Terram Sanctam et invadiavit terram illam ad terminium trium annorum Galfrido fratriname suo et interim dum idem Gilbertusname fuit in Terra Sancta permisit se idem Galfridusname inplacitari de terra illa ita quod finis ille tunc factus fuit in absentia sua si unquam factus fuit quia idem Galfridusname credidit quod praedictus Gilbertusname mortuus esset Postea quando idem Gilbertusname rediit poenituit eundem Galfridumname finem illum fecisse et reddidit eidem fratriname suo seysinam suam et dum idem Gilbertusname profectus fuit ad curiam ad faciendum homagium suum domino regi obiit praedictus Galfridus fratername suus et praedictus abbasname tenuit se cum armis in praedicta terra ita quod semper inplacitavit idem Gilbertusname eundem abbatemname et successores suos de abbatename in abbatemname et nunquam potuit ad effectum pervenire quia quidam abbatesname decesserunt et quidam depositi fuerunt sed semper fuit in prosecutione juris sui Quod ita sit offert et caetera Abbasname venit et dicit quod praedictus Hamo Pecche avusname nullum feodum habuit in terra illa quia Willelmus pater ipsius Hamoniusname tenuit terram illam de abbate de Rameseianame in vita sua tantum per sex libras per annum et inde profert cartam regis Henrici avi domini regisname quae testatur quod per barones de honore de Rameseia et per curiam ejusdem ecclesiae recognitum fuit et testatum coram eo quod Willelmus Pechename et Elwina uxorname sua non debuerunt tenere terram de Overe de feodo abbatiae de Rameseia nisi tantum in vita sua per sex libras per annum et post decessum ipsius terra illa rediret ad dominicum ecclesiae de Rameseianame sed post mortem ipsius Willelminame et Elwennaename quia Hamo filiusname suus bene fuit cum domino rege ad petitionem ipsius regis permissum fuit ei quod teneret terram illam tota vita sua ita quod accrevit servitium viginti solidorum Hamoname venit et dicit quod Hamo avusname suus fuit saysitus de terra illa ut de feodo quicquid ex parte abbatis dicatur et quod terram illam dedit praedicto Gilberto filioname suo et patri istius Hamonisname et dicit quod Gilbertus patername suus post confectionem illius cyrographi et praedictarum cartarum fuit in saysina et ejectus per abbatemname sicut ore dictum est et hoc offert probare per corpus cujusdam liberi hominis sui scilicet Gerardi le Page filii Ricardi Molendinariiname et hoc offert ut de visu et auditu et praecepto patris sui et Hamoname ponit loco suo Willelmum de Freyneyname et Robertum Curtpeilname et abbasname dicit secundurum quod praedictum est et si debeat respondere super munimenta sua prius ostensa dicet aliud et abbasname amovet Willelmum de Wichentonename et Ranulphum monachum attornatosname suos et vult sequi in propria persona Dies datus est a die Sancti Michaelis in unum mensem apud Westmonasterium