Charter Document - 00400029
Charter Number: | 00400029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1055 - 1057 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Cambridge - Inquisitio Eliensis O.2.41 (p102) |
Charter:
Victor episcopus servus servorum Dei Edwardo regi Anglorum filio dilectissimo cunctisque principibus regni Salutem et Apostolicam benedictionem Privilegium Apostolica et Romane Ecclesie auctoritate antiquitus conscriptum et multorum sepius attestatione auctorizatum super cenobium Eliense quod gloriose Sancte Ecclesie patres pio affectu larga manu constituerunt vestre pie petitioni succincte renovamus ac perpetua stabilitate firmamus immo firmatum con clamamus Mandamus ergo et jure Apostolico precipimus liberam [esse] ecclesiam et omnia que ibi continentur illis adjacent vel adjicientur cellis terris agris pascuis paludibus silvis venationibus aquis piscationibus libertatibus servitiis debitis decimis censo capitationibus legibus consuetudinibus causarum discussionibus correctionibus emendis sive ecclesiastis sive secularibus et omnino quocunque scripto vel testamentis ejusdem bonorum hominum rememorari possint que a regibus vel aliquo fidelium sanctis in illo monasterio collata [vel] concessa sunt quod nemo ex his subtrahere vel diminuere aut disperdere aliqua occasione judicio vel potestate presumat Nec episcopus nec alicujus ordinis minister se intromittat Si quis vero malignitatis spiritu commotus hanc libertatem loci illius infringere nostrumque privilegium contemnere aut abjicere voluerit a Deo et ab omnibus Sanctis [ejus] sit condemnatus et a nobis in quantum licet excommunicatus et a communione fidelium separatus nisi resipiscat Fiat Fiat Placet Placet Laudatis Laudamus Hoc sit Stabile Fiat Fiat Fiat