Charter Document - 00390047
Charter Number: | 00390047 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Little Dunmow Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Remission |
Date: | 1303 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pateat uniuersis per presentes quod nos frater Stephanus Prior de Dunmawe de consensu fratrum nostrorum remisimus Johanni de sancto Quintyno seniori heredibus suis et assignatis omnia areragia cuiusdam redditus duodecim denariorum per annum prouenientium de quodam tenemento in uilla de Suthbery iacente in [Crostrate] Ita tamen quod dictus Johannes heredes sui et assignati reddent de cetero nobis et Ecclesie nostre de Dunmawe et successoribus nostris duodecim denarios per annum Uidelicet semper ad festum sancti Michaelis In cuius rei testimonium has litteras sibi facimus patentes Datum apud Dunmawe die dominica proxima post festum sancti Iacobi apostoli Anno regni regis Edwardi xxxj
Markups
Names Markup:
Pateat uniuersis per presentes quod nos frater Stephanus Prior de Dunmawename de consensu fratrum nostrorum remisimus Johanni de sancto Quintyno senioriname heredibus suis et assignatis omnia areragia cuiusdam redditus duodecim denariorum per annum prouenientium de quodam tenemento in uilla de Suthbery iacente in [Crostrate] Ita tamen quod dictus Johannesname heredes sui et assignati reddent de cetero nobis et Ecclesie nostre de Dunmawe et successoribus nostris duodecim denarios per annum Uidelicet semper ad festum sancti Michaelis In cuius rei testimonium has litteras sibi facimus patentes Datum apud Dunmawe die dominica proxima post festum sancti Iacobi apostoli Anno regni regis Edwardi xxxjdate